Latin
CAPUT DECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 139
Unproofread scanNot analysed yet
Interim agnoscenArabes —dum est, colorem κοράκινον, seu corvinum, aliquid habere luminis, cum color pullis sit ἄστιλπνος. Unde est, quòd coracinum à pullo his verbis distinguit Vitruvias libri octavi capite tertio, Quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore. Et κορὰ κινον χραμε docti defiinunt colorem cum aliquo splendore nigerrimum; qualis est gagatis lapidis, &nostri serici villosi. Quem colorem lanis tribuit Strabo libro duodecimo circa Laodiceam Phrygiae, illam regionem ferre dicem προβάτων ἀρετὰς, οὐκ εἰς μαλακότητας μονον τῶν ἐρίων, ἢ καὶ τῶν Μιλησίων διαφέρει. ἀλλὰ καὶ εἰς τὴν κόραξιν χρόαν, praestantes oves, non solùm mollitie lanarum, quà Milesias etiam superant, sed &colore, quali in corvis. Legendum enim τὴν ἐν κόραξιν χρόαν· sed post τὴν omissum illud ἐν, quia τὴν &ἐν sunt voces ferè ὁμοιόπτωτοι. Placet etiam is color in capillis. Hinc Apulcii libro secundo laudatur capillus corvinâ nigredine coerulus: coerulus, id est, niger, ut Graece κνάνεος. Itaque cum corvo confertur etiam qui arte nigrum habet capillitium. Martialis libri tertii Epigranmate quadragesimo tertio Mentiris juvenem tinctis, Lentine, capillis, Tam subito corvus, qui modò cygnus eras. Et de Theoro balbutiens dicit Alcibiades apud Aristo phanem in Vespis Ολᾶς Θιωλον τὴν κεραλὴν κόλακος ἔχει,