# Hierozoicon. Vol. 2 140.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 140.5 to 140.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/140.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/140.5

In Hebraeo inquit) ponitur A, quod secundùm lectionis diversitatem vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur. Quasi idem sint 277 per Cheth & 2 per Ajin quod Hieronymo nullus concesserit. Nam 27 per Ajin, & Cholem, corvum sonat: sed 27 per Cheth. & Cholem, siccitatem, & vastitatem; aut gladium, si sit Segol. Hic igitur cum Hebraei 2 per Cheth, & Cholem, scribant, Sophoniae verba sic reddenda sunt; Vox resonabit e fenestra: vastitas erit in limine, cùm cedrus nudata fuerit, id est, cedrinum tabulatum. Vocem hic intelligo, qualem Es. xiii. 21. Hìc quaeri potest quorsum corvos Solomon appellet yn13 va corvos vallis, aut, si mavis, corvos torrentis, Prov. XXX. 17. Nam V & vallem & torrentem sonat. Ego reddiderim corvos vallis cum Graecis, qui habent κέρακες ἐκ τῶν φαράγγων, id est, corvos ex vallibus, seu, qui nidificare armant in reductis vallibus, quas Hebraic è recte dixeris romani 101 alles solitudinum cum Propheta Ef. VII. 19. Potest etiam intelligi vallis aliqua corvis frequens, & ab iis denominata. De tali aliqua valle intelligi posset Esaias, nisi per Masorethas staret, cùm de Moabitarum opibus dicit Es. XV. 7. σχουσι victus, specie. C id est, ut vulgò reddunt, Ad vallem Ara bum, aut Ad torrentem salicum deferent eas. Atque id quidem recte, quia Vocales, à Masorethis appositae non patiuntur, ut aliter interpretemur. Sed illa si abessent, aequè commodè legeretur, Ad vallem corvorum deferent eas. Quo sensu Graecè dicitur Bάλλ ἐς κόρακας, id est, εἰς ἀπωλείαν, καὶ εἰς φθυράν Et in ipso Esata capitis secundi versu vigesimo idola ad talpas, & vespertiliones projicere, est ea perdere, & exscindere.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
