Latin
CAPUT SECUNDUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 15
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non est graculus, in qua sententia quandoque fui, quia de iis dicit Tzetzes Cheliade 4. Hist. 119 εἴπερ χέεῖς ἔλαιον ἐν τινι λεκανίσκη. Πρὸς τὴν σκίαν τὴν ἐοντων τοὺς κολοιὸς κρατήσης. Ναρκίσσους ἄλλους Λάκωνας ὅντας τῶν φιλοσκίων. Si in parva pelve oleum fundas, ad umbram suam graculos detinebis, ac si essent Narcissi Lacones, ex iis, qui propriam umbram amant Obiter nota Narcisum non fuisse Laconem, sed Boeotum, ut testantur Ovidius Metam. lib. 3. Fab. 5. Conon Hist. 24. Strabo lib. 9. Hyginus Fab. 271. Pausanias in Boeoticis, Claudianus lib. 2. de Raptu, atque alii sine numero. Tamen Laconem facit Tzetzes hic, &Chil. I. Hist. 9. quasi fuerit Hyacinthi popularis, quem illi confert Hist. II. Quoc μνημονικὸν σράλμα in eo ferendum non est, qui in eo ipso loco ita se jactat Οὐδὲ γὰρ μνημονέστερον τῶν Τζέτζου Θιὸς ἄλλοι Ανδρα τῶν. πεῖν τε, καὶ τῶν νὰ ἐξέφηνον ἐν βίῳ Neque enim magis Trette memorem Deus ullum alium in vitam produxit, eorum qui fuerunt, aut nunc unt. Et paulò antè dixerat se scire omnes libros. Sed, ut eò redeamus, unde digressi sumus, Hebraei quae nos ad columbas, ut ad columbarum oculos referant, sacra verba sic reddunt, Oculi ejus ut columbarum (oculi) ad decursus aquarum, lacte loti, insiti in plenitudine, id est, locum suum implentes, ut gemma palam. Quod Hebraicè dicitur ER PRITO plenitudo, ve impletio lapidis, Exod. xxviii. 17. Ita Aben Ezra, &R. Selomo, qui oculos designari vult YNOa Ni D M οὐκ Crd) Die non pliis aequo prominentes, aut depressos, sed ita sitos, ut fossam suam impleant. Atque id sequuntur novi interpretes. Sed in hac interpretatione nonnulla desidero, primò, quòd sic color lacteus oculis tribui videtur, quorum praecipua pars, id est, pupilla, nigra est, aut coerulea, &c. Secundò, quod, quamvis lapides palâ inclusi Hebraicè dicantur G at lapides impletionum, id est, qui palam implent, &insitio lapidis in palam JAR INQ impletio lapidis, tamen lapis in palam insitus nusquam dicitur Anton hy ADV manens ad plenitudinem Quis enim pecuniam ad Neque verò id dici potest. sacci, aut vinum ad dolii plenitudinem manere vel stare dixerit, cùm saccus pecuniâ, aut vinum dolio plenum est. In columbae voce aliquid querulum, &gemebundum est. Proinde gemere dicuntur. Auctor Philomela Et castus turtur, atque columba gemunt. Virgilius Eclogâ primâ Nec tamen intereà raucae tua cura palumbes Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo. Martialis lib. 3. Epigr. 57. Gemit hinc palumbus, indè cereus turtur