# Hierozoicon. Vol. 2 150-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT DECIMUM QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/150-2

CAPUT DECIMUM QUARTUM. Probatur la) NZ, bath jaana, esse Struthionem foeminam. In Prophetis D ra bath jaana, inter aves eremicolas. Sirenes Graeci sape reddunt. Et Cyrillus sirenum nomine ἀηδόνας luscinias intelligit. sed legendum ἀλκυθνας alcyones. Hae duae voces à librariis saepe confunduntur. Alcyon canora avis, littorea, propter nidum à fluctibus abreptum fundit lugubre melos: aut, ut alii, propter ceycis conjugis fatum. Lugubris quoque est avis bath jaana; sed in desertis procul à mari: non littorea ut alcyon. Crudelis item, & ἄστοργος, cùm alcyon & conjugem & pullos impensè amet. Aliis igitur bath jaana est noctua, bubo, stryx, ulula, quorum sententiam Fullerus multis tuetur. Quin bath jaana est struthio. Seniores σρυθὸν reddunt, id est, σρουθοκάμηλον· non passerem, ut Novatianus & Fullerus volunt. Στρυθὸς etiam sine Epitheto struthionem saepe sonat. Vox στρυθοκάμηλος Graecâ versione recentior est. Refelluntur Tulleri rationes, quibus σρυθὸν contendit esse ululam aut strigem. Στρυθίζειν, & τρίζειν, quid in Suida. Strix in Glossario σρυθὸς redditur; sed mendosè Verborum trajectio in Glossis frequens. Glossarum, & Hesychiii multa loca emendata. Bath jaana à Chaldaeis, Syris, & Arabibus, naama constanter redditur: qua voce struthionem significari certissimum; quod probatur ex Arabibus & Hebraeis. Iisdem bath jaana est struthio. Judaeis struthionis esus prohibitus. Insigne mendum in Lampridio eluitur. Cur atis immunda struthio, quamvis ab ejus esu multi non abhorreant. Eadem avis φιλέρημος surda, à potu abstinet. In pullos suos dura, & crudelis. Non est ἄτωνος juxta Fullerum, sed acri & asperâ voce clamat. Neque Judaeis ignita, sed in Syria, & Arabia frequens. Strix fabulosum animal. Cùr struthio dicatur bath jaana, id est, filia clamoris. Judaeorum rationes commentitiae. Omnes struthiones esse foeminas: aut solùm filias, id est, pullorum foeminas, esse edules. Aut per filias ova intelligi. Quae refelluntur. Filii, & filiae nomen avium, &c. nominibus saepe praefigitur sine rePars secunda. aana, eße Struthionem foeminam. 218 spectu ad aetatem. Obiter quae avis NVbar juchne, nidi filius. Gryphus Chaldvicè filius roboris. Vultur filia alae. Anas Arabicè filius aquae, corvus filius cervicis. Thos filius latratus. Mustela vulgaris filius nuptiarum: faginea filius rosionis. Taleae filius salens Cete muliebri formâ filiae Graecorum. Blattae filiae vardan.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
