# Hierozoicon. Vol. 2 156.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 156.1 to 156.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/156.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/156.1

LJOYLON Dixit Ibno Chaluia in libro Laisa (quasi dicat in libro NON EST agit enim ille liber de rebus, quae in aliquo, aut alicubi non sunt) Animal (perfectum) nullum est, quod non audiat, & aquam nunquam bibat, praeter solum struthionem: nam si crocodilus terrestris etiam à potu abstinet, tamen audit. Cùm igitur struthio non egeat potu, & quidvis voret in locis inaquosis & sterilibus facilè degit Nec immeritò Hieronymus in Esaiam animal esse ait semper solitudinis appetens, & deserto familiare. E Basilius φιλέρημον δὲ τὸ ζῶον, καὶ ταῖς ἀγονοτάται, ψάμμοις ὡς τὰ πολλὰ ἐμφωλεύων· τὴν οὖν ὑπρβολὴν τῆς ἐρημίας ὁ λόγος διὰ τῆς τῶν φτρυθοκαμήλων σκήνώσεως παεσδιδωσι. Solitarium est animal, & in maximè sterilibus arenis plerumque delitescens: proinde per struthionum habitationem deserti vastitatem Scriptura significat. Etiam ad struthionum mores pertinent haec feremiae Thren. IV. 3. Cete mammam edicunt, ut lactent catulos suos: sed filia populi mei crudelis est, ADa ut struthiones in deserto. Agitur de Israëlitis, quos Babylonica captivitas ad tantam inopian redegerat, ut liberis suis non possent ullo modo prospicere. Proinde addit sequenti versu, Adhaeret lingua lactentis palato ipsius prae siti: & parvulis panem petentibus nemo est qui distribuat. Quomodo dixerat capite secundi versu nono pueros fame perire in omnibus triviis. Nempe, ut R. Selomo rectè hic habet nono tua unb Gh Dup 28 In extrema fame liberorum suorum vitae propriam vitam praeferebant. Quam parentum duritien Propheta ut exaggeret, utitur duplici similitudine: quarum una à cetis ducitur, quae, utut immania, tamen catulos suos lactant, altera à struthione, quae ideò tam malè audit, quòd prolem suam negligat ut dicitur Job. XXXIX. 17. Duram se exhibet erg. pullos suos, ac si non essent sui. Quod uberiùs edissere mus in explicatione illius loci. Hactenus igitur omnia quadrant. Et quidquid de filiabus, jaana Prophetae scribunt, struthionibus apprimè convenit.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
