Latin
156.5 to 156.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 156.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quò minùs huic versioni planè assentiamur unum videtur obstare à Fullero non praetermissum quòd nimirum funestas &lugubres struthio, cameli querelas nemo veterum Graecorum observavit. Quoc tamen (inquit) de y) Na, bath jaana, non solum traditum legimus in sacris literis, sed illustribus verbis celebratum. Nempè Mich. I. 8. **Faciam plan ctum ut dracones, &luctum ut filiae jaana. Et Job. XXX. 28. 29. *Surrexi in congregatione, &clamavi. *Frater fui draconum, &socius filiorum jaana. Id est, etiam in medio coetu hominum non potui me continere, quin tam contenta voce ejularem, quàm dracones, &filia jaana: quorum illis à luctu, his à clamore nomen Respondeo Graecos scriptores quantumvis diligenter de rerum natura scripserint, tamen multa fugisse etiam in illis animalibus, quae in Graecia nascuntur Quid mirum, si idem accidat in ignotis, &peregrinis? eße Struthionem foeminam. Lib. II. Certè si quidquam valet hoc arcumentum, ex eo sequetur etiam, struthionem esse planè ἄρωνον, quia de illius voce Graeci nihil quidquam scripserunt. Vocalem tamen esse cùm ipsa ratio nos docet, tum Arabum monumenta, quibus avis Arabica notior esse debet, quàm Graecis.