Latin
171.1 to 171.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 171.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DOstquàm in Jobo de struthione id explicavimus 2 quod erat longè difficillimum, in caeteris minus laboris, plus erit utilitatis. Et post ἀκανθολογίαν, seu spinilegium, sequetur ἀνθολογία, aut verius spicilegium. Sacra autem verba sic habent, Sed relinquit in terra ova sua, &super pulverem calefiunt. Et obliviscitur fore, ut illa pes comprimat, &agri fera conterat. Duriter tractat pullos suos, ac si non essent sui. Frustrà laboravit, absque timore est. Quia privavit eam Deus sapientiâ, nec prudentiam ei impertitus est. Quo tempore in altum se attollit, ridet equum, &fessorem ejus. Quae singula jam exponemus. Sed relinquit in terra ova sua Hebraicè, MON. 13 –xa 1) Connexio hujus versûs cum praecedente talis est: Struthio alis suis exultat, quas alae cres, &pulchras habet; sed eadem est ἄστοργος, &ova sua negligit. Aliquas habet in corpore doetes, sed duram mentem, atque immisericordem. Itaque 3 hoc loco idem, quod sed: ut Gen. xlv. 8 Non vos me hùc misistis, DEI I sed Deus. Relinquit ANUI est Numeri Enallage. Nam Plurale praecesserat, Ala struthionum exultat. Sed hâc Enallage nihil est frequentius in Jobi libro. Sic in hoc ipso loco, Relinquit in terra ova sua, &c. Et obliviscitur fore, ut pes conculcet illud. Et paulò infrà de equo Nunquid dedisti equo fortitudinem, &c. Fodiunt vallem, &gestit fortitudine. Idem Verbum IV. c. linquit, licet genere Foemininum, tamen refertur ad Nomen (1), renanim, Masculinae terminationis. Sed &DB struthiones, De ibices, Don) equae noves, &hoc ipso loco D ova, utut Mascu lina terminatione, tamen genere sunt Foeminina? Quòd porrò haec avis ova sua in terra dicitur relinquere planè docet esse struthionem. Nam in toto genere avium alia nulla se offert, quae hujus criminis verè insimuletur. Indi quidem apud Aelianum (Hist. lib 14. cap. 13.) ideo cygnos oderunt, quòd illos fama fert ἐπιβυλάνειν ἐν γόνοις, καὶ διαφθεῖρειν τὰ ὡὰ, foetui suo insidiari, &propria ova perdere. Sed famae non sem per credendum, quae Tam ficti est, pravique tenax, quàm conscia veri Neque necesse habemus ad extremos Indos currere ut discamus cygni naturam, qui cùm in Batavia, &Britannia sit frequens, negant tamen Batavi &Britanni omnes se tale quidquam in cygno observasse.