# Hierozoicon. Vol. 2 178.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 178.1 to 178.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/178.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/178.1

Cap. XVII. Explicantur Jobi Nullum est in mundo animal (perfectum,) quod non audiat praeter struthionem. Leo Africanus libro nono Struthio est animal simplex, & surdum. Marmolius, El abestruz es simple, y sordo, que no ope cosa ninguna. Quae omnia lucem addunt his Jobi, Deus destituit tansapientiâ, &c. Superest, ut explicentur ultima verba Sacri Scriptoris, qui struthionis descriptionem ita claudit Quo tempore in altum se attollit, ridet equum, & sesso rem ejus) Sensus est, Deum hanc avem ita privassi sapientiâ, ut tamen ejus saluti, & conservationi pro spexerit: cùm homini etiam equiti illam assequi nor sit facile. Quo tempore Pa, vel κατὰ καιρον, cum tempus suerit, ut Graeci, Hieronymus, Pagninus, Genevenses, &c. quomodo sumi videtur Num. XXIII. 23. Alioqui D, saepiùs jungitur cum sequentibus, ut MIDVS tempore crastino, 1 Sam. IX. 16. & pas sim, a rario De tempore oblationis vesper tinae, Dan. ix. 21. p. JUR. IV. Quo tem pore primus levis fuit, Es. viii. 23. Quomodo hic malo cum Chaldaeo sumere. Quo tempore in altum se attollit ridet, &c. Quia sic melius cohaerent duo hemistichia Hebraice Ninun Dio In altum se attollit. Quia vox Non hic solum occurrit, illam variè ex ponunt prisci interpretes. Syrus, NON. 303LI Arabs . - - Erigitur in itidem, Λλαλα ⟨λὴ σθαι palma. Quas thamri, ad TOI thamar, id est, ad pal mam alludat. Quod absurdum est, cùm in NonsThau sit servile. Chaldaeus verò NDO volat. E vetus Scholiastes ad hunc locum, ἐν τῇ πτήσει τὸ θαῤῥεῖν ἔχουσα ἔπταται, Volatu fidens volat. Hieronymus meliùs, alas erigit. Septuaginta optimè, ὑψώτει, attolletur. Ne que enim volat struthio, cùm sit volatûs expers, sed ir altum alas erigit, vel ipsa potiùs in altum attollitur, id est, cùm venatores ad nidum accedunt, è cubili suo ex surgens, staturae proceritate, & colli extensione supra fidem eminet, quod voce NOD commodè significatur. Est enim Futurum Hiphil. Et Cal est Non mara; quod, literis trajectis, factum videtur ex ONraam, id est, altum esse. Nam Si, rum, & Saraam, idem sonare alibi (e) probavimus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
