# Hierozoicon. Vol. 2 179

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, Cap. XVII. Explicantur Jobi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/179

Ridet, id est, spernit; ut habet Grae cus Scholiastes, Καταφροιοῦτα ἵππου συν τῷ ἀναβάτη διο τὴν ἔχυν, ὡς φασι, καὶ τὸ μέγεθος. Equum cum ascensor. despiciens, propter vires, ut aiunt, & magnitudinem. Rectè, nisi quòd equum, & equitem struthio spernere dicendus erat, non virium, sed celeritatis fiduciâ, Unde Plinius, Altitudinem equi insidentis equo excedunt, coleritate vincunt. Et Xenophon, libro primo Anabaseos. Cyri equites dicit onagros & capreas in Arabia cepisse, sed struthiones nullo modo potuisse assequi. Σp.θον δὲ οὕδεις ἔλαβεν. οἱ δὲ διόξαντες τῶν ἱππίων τατὰ ἐπαύοντο· πολὺ γὰρ ἀποσπι ἀποφάγοῦτα. Struthionem nemo cepit; & qui insequebantur citò cessabant: nam fuga longiùs se proripiebat. Quòd in exercitu multis equitum millibus instructo notabile est Aiunt quidem in Africa, in equorum illo genere, quos Arabicos appellant, nonnullos reperiri, qui struthionem cursu assequantur, sed paucos admodum eosque immensi pretii. Marmelius libri primi ca pite vigesimo tertio Cavallos Barbaros son llamados en toda Europa los, que vienen de Berberia: mas ay una especie de cavallos en Africa, y en Egypto, y en las Ara. pias, yen toda Asia que llaman cavallos Arabes, qui son de casta de cavallos salvages, que se crian por los desiertos de Arabia, &c. Son est rannamente ligeros y la major experiencia, que se haze de su ligereza es quando alcang an una fierallamada Lamte, o a in abestruPorque este tal cavallo es apreciado in mil ducados de oro oen cien camellos. Mas ay pocos delles en Berberia. Id est, In tota Europa Barbari vocantur equi è Barbaria advecti: sed in Africa, Aegypto, Arabia, & tet Asia una est equorum species, quos Arabicos appellant, ex eorum prosapia, qui in Arabiae desertis procrean tur, &c. Ii sunt mirè veloces: neque majus illum est eorum celeritatis experimentum, quàm cum feram Lamten nomine, aut struthio-camelum assequuntur Ideò talis equus mille ducatis aureis, aut centum came lis aestimatur. Sed in Barbaria tales pauci sunt. Et certè haec est Arabum communis sententia, nullum esse animal, quod struthionem cursu superit. In quam rem diserta sunt χ σβον ἰριον γ haec Alkazuinii, Nullum animalium illam antevertit. Quod quâ ratione fiat suprà (f) docuimus; & alas pro velo habentem in aëre natare quasi Unde Oppianus libri tertii Cynegeticon versu Πέρος ὑψιπόροισιν ἐπιπλωουσι κελεθοις, Aëris sublimibus natant viis. Et mos Λυτοῖσιν φορέουσιν ἔσον τάχος διωνοῖσιν Ipsis avibus aequali sunt celeritate. Itaque Arabes

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
