# Hierozoicon. Vol. 2 185

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, GAPUT DECIMUM NONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/185

nominibus indigetari propter formae similitudinem. De accipitre sic Deus Job. xxxix. 26. An per prudentiam tuam plumescit accipiter, extantis alis suis versus Austrum? Plumescit Hebraicè AN. Ita reddit Hieronymus, ità etiam Genevenses: quia 12*, Futurum Hiphil, factum videtur à Nomine VAR, vel vt quod pennam sonat. Sic ferem. li. 11. Dum via aliis tergite sagittas, tanquam a vna ut Es. xix. 2. Nova (11) in sagittam tersam. Sed Josepho Kimchio πτεροῦτε τὰ βέλη, alas addite sagittis (Gall. empennes les flesches) ac sisit Imperativum a vat; sensu non incommodo; cum in Homero quoque legas περόεντες οἰστοὶ, & in Silio -- pennigeris pharetram implevisse sagittis. porrò in accipitre plumescere est abjectis veteribus plumis renovari; quomodo de aquila dictum. De eo vide Demetrium in Hieracosophio, capitibus, quibus titulus, Πρὸς τὸ συνεργῆσαι τὴν ἀποβολὴν τῶν περων, Quo remedio pennae celeriter abjiciantur: & Προς τὸ περοούῆσαι τὴν ἱδρανᾳ τάχιστα, Vt pennae accipitris cit. renoventur: & Πρὸς λεποπτεροῦντα ἱέρακα, Ad accipitrem, cui pennae desunt, & Πρὸς ζοφὴν πτερων, Ad plumarum alimentum: & Εἰς τύρλωσιν περων, Λα pennarum excoecationem. Ex quibus utut colligatur humanam industriam in eo aliquid posse, ut accipitri novae plumae citò succrescant in deperditarum locum tamen Jebo dixit Deus non immeritò; An per prudentiam (sive industriam) tuam plumescit accipiter: cum media & remedia nihil possint sine Deo, & Medicinae tota vis ex illo pendeat. Nè dicam aetate obi accipitrariam hanc artem nondum fuisse in usu. Haec quoque optimè cohaerent. An per prudentiam tuam plumescit accipiter, alis suis ad Austrum expansis? Verè enim Gregorius ad hunc locum, Domesticis accipitribus, quò meliùs plumescere debeant, humida ac tepentia loca requiruntur. Agrestibus verò moris est, ut flante Austro alas expandant, quatenus eorum membra ad laxandam pennam veterem venti tepore concalescant. Cùm vero ventus deest, alis contra radio, Solis extensis, atque percussis, tepentem sibi auram faciunt: sicque capta (lege captato) tepore, apertis poris vel veteres exsiliunt, vel novae succrescunt. Nec multo aliter Petrus Crescentiensis in libro De animalibus; Accipitres mutantur singulis annis. Debent autem ponmense Martio, vel Aprili, in gabia (caveâ) magnâ de industria ad hoc facta, exposit à ad Solem in loco calido ut juxta muros plagae Meridionali oppositos, &c. Tamen Jobi verba nonnulli reddunt, Nunquid per prudentiam tuam volabit accipiter alis ad Austrum expansis? quomodo Aben Ezra, Kimchius, & R Pars secunda. Levi.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
