# Hierozoicon. Vol. 2 191.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 191.1 to 191.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/191.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/191.1

Nam Verbum, unde avis nomen deductum, est idem, quod καταῤῥίπτειν projicere, & καταβάλλει dejicere. Porro id ipsum est καταῤῥάσσην, ex quo factum καταῤῥάκτης. Hesychius, Κατοῤῥάσσειν, κα ταῤῥίπτειν. Item, Καταῤῥάξαι, καταβαλεῖν. Proinde Graecae versionis locis plus centum Hebraeo γθῶ respondent Graeca ῥίπτειν ἀποῤῥίπτειν ιπιῤῥίπτειν, καταῤῥίπτειν, & βάλλειν, ἐκβάλλειν, ἔκβάλλειν, ἀποβάλλειν. Quin Psal. ci. (Hebr. cii pro Hebraeo 1331707. Graecè habetur κατέῤῥαξὰς με, dejecisti me. Itaque ut Verbo λίθῳ κα ταρράξαι, ita Nomini τρῳ respondet καταῤῥάκτης. Et quandoque est Epithetum avium praedatricum quae cum impetu in praedam ruunt, & quodammodo se praecipites conjiciunt. Ita Sophocles in Laocoonte aquilam καταῤῥάκτην, & in Phineo Harpyias καταῤῥ ἔκτας appellaverat. Hesychus, Καταῤράκτης, ὀχετὸς, ῥύαξ, καὶ ἀετὸς Σοφοκλῆς Λαοκόοντι. καὶ τὰς Ἀρπίας ἐν φινει. Et in Cassandra Lycophronis καταῤῥακτὴρ, quod idem est, accipitris est Epithetum. Verba sunt versu 168 Τὸν δʼ ἄν τέταρτον ἀὐθόμαιμον ἕψεται Κίρκου καταῤῥάκτηρος Quartum porro consanguineum videbit accipitris catarrhacteris, seu catarrhactis. Diomedeas, quoque aves Juba vocat catarrhactas, ut habetur apud Plinium libri decimi capite quadragesimo quarto; quia in Aristotelis Mirabilibus leguntur Graecis parcere sed venientes barbaros καταῤῥάστ Tamen ut Hebraeis τῳ, ita Graecis καταῤῥάκτης avis est certa species, cui peculiare est hoc nomen Suidas, Καταῤῥάκτης, εἶδος ὀρνέν θαλασσίς Catarrhactes, avis marinae species. Eustachius in Dionysium, Τὶ ὄρνεον ἀετῶδες καταῤῥάκτης καλεῖται Avis aliqua aquilini generis catarrhactes vocatur. Aristophanes in Avibus, Καὶ ἐρωδιῳ, καὶ καταῤῥάκτη, καὶ μελαγκορύφῳ Et ardeae, & catarrhactae, & melancorypho. Et ib. Scholiastes, Καταῤῥάκται εἰσὶ παρὰ Καλλιμάχῳ ἀναγεχραμμέναι Catarrhactae à Callimacho describuntur Aristoteles Historiae libri secundi capite decimo septimo, Νῆττα δὲ, καὶ χὴν, καὶ λάρας, καὶ καταῤῥάκτος, καὶ ὠτὶς τὴν στόμαχον ερῶν καὶ πλατὺν ὅλον ἔχουσι Anas au tem, & anser & larus, & catarrhactes, & otis to tum stomachum amplum & latum habent. Et libri noni capite duodecimo, ὁ δὲ καταῤῥάκτης ζῇ τὰ περὶ θάλατταν. ὅταν δὲ καθῇ ἑαυτὸν εἰς τὸ βαθυ, μένει χρόνον οὐκ ἐλάττονα, ἢ ὅσον πλέθρον διέλθοι τις. ἔστι δʼ ἕλαττον ἱέρακος τῇ ὄρνεον.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
