# Hierozoicon. Vol. 2 194

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/194

λα νοι ταῖς κλκ] G 389 DO ἐν Λλαίλ λι ἐκκαὶ] ΧΙΑΣ ΔΔ δα παις αἱ αιολογὺ κεν φασ 92) Ola) lοαι 9, ρ λλλε Σγ γὰρ λλα δαι πλὴν οἱ σὶ Λα Y [κκ Θλὸ υ λοιαι τ α ἐκαι καὶ λιαι κ ἐγυπαλλαρ ἄμλοί] Ille etiam est calidi temperamenti, ac proinde inquictus, & pravae indolis, & quandoque est cicur, quandoque ferus. Respiratio est fortis. Cùm parvus cicuratur, dominus ejus secundo vento praedam suam consequitur. Et faciliùs fertur, & natura est solers. Usus ejus Regibus maximè convenit; quia venatur nobiliora quam albari, nempe attagenes, columbas, & turtures. Est multae libidinis. Si avem aggreditur se fortiorem, eam non dimittit, donec pereat alteruter. Maximè probantur qui sunt statura parvi, pondere graves, longi cruribus, temoribus breves. Quarta interpretatio est in Arabica Esaiae Paraphrasi, ubi pro Hebraeo N3 jansuph, & Graeco iβις, legere alhibara, quod Gabricl Sionita est perperam bubones reddit, cum SAQ hubara sit cris, seu tarda si mavis. Ita reddunt Avicennae interpretes libro secundo in capite De ovis: neque aliter reddiderant capite De stercore; quamvis scribarum imperitia tardam in turdum mutaverit. Ita etiam Andreas Bellunensis in Explicatione nominum Arabicorum Avicennae. Lexicographi quoque, ut Giggeius Golius, &c. Et veram esse explicationem docet ejus descriptio in Abenolb bitare ex Assariphe.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
