# Hierozoicon. Vol. 2 196

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/196

Otidas autem, si quis graviùs instet, capere licet: parùm enim volant, ut & perdices, & citò fatiscunt. Et Athenaeus libro nono ad hunc Xenophontis locum, Αληδὴ λέγειν φη τῆς Σινορῶντα ἐ Πλέταρχος περὶ τοῦ ὠτίδων. De otidibus Xenophontem vera prodidisse refert Plutarchus. Aelianus libri quinti capite vigesimo quarto, Solae avium otides canes timent; τὸ αἵτιον, βαρεαί τε εἰσι, καὶ σαρμον (leg σαρκων⟩ ὄγκον πειρέρουσιν, quia graves sunt & carniunt pondus circumferunt. Ac proinde eas ala non facilè attollunt, & allevant. Vnde est, quòd, mole corporis onustae, demisso volatu utuntur, & prope terram, & à canibus saepe capiuntur. Atque ob id ipsum tarda videntur dictae. Plinius libri decimi capite vigesimo lecundo, Proximae eis (struthionibus) sunt, quas Hispania aves tardas appellat, Graecia otidas. Glossae veteres, Avis tarda, ὅτος lege ὤῆς. Namotus alia. est avis. Glossae Philoxeni, Qῆς τὸ ὄρνεον, Avis tarda. Hispani proinde hodieque abestardas vocant, ut nos oustardas. Illas tamen Arabes etiam à volatu commendant. IDO Damir, α [ lac, λισ] Ἰρλλοίρα ααῖς ὁμαλὴν β Ill ει, καὶ ὑαὶ χρὰ κα σλυαὶ ἀντ Αλθι κ Auem esse fortissimi volatus, longissimèque evagari ex eo patet, quòd, cùm capitur circa Basoram (ad Euphratis ostia) in ingluvie ejus reperitur granum viride, cujus arbor terebinthus crescit in finibus Syriae Damascenae. Vnde est, quòd vulgato Proverbio dicimus aliquem esse Otide volaciorem, si verbo datur venia. porrò ex tot versionibus vocis BD, jansuph, Syram & Chaldaeam praefero, quâ NSp kiphupha, redditur, id est, bubo. Constat enim τιω jansuph, ab Hebraeo (D) neseph, deduci, quod crepusculum & tenebras sonat. Unde valde verissimili ratione colligitur hanc avem esse nocturnam. Sic a, ramisath in Alcamus sunt Arabicè aves, quae noctu volant, quia Chaldais & Syris 2; ramsa est vespera. Et Es. XXXIV. 11. ad Idumaeae vastitatem pertinet, non ut ibis, aut accipiter, aut otis, sed ut in ea habitet bubo; de quo Plinius libri decimi capite duodecimo: Deserta incolit, nec tantùm desolata, sed dira etiam, & inaccessa, noctis monstrum. Et Festus, Buteo vastitatis est causa, his locis, quae intraverit, ut bubo. Et idem cum corvo recti jungitur, cùm avis utraque feralis & inauspicata sit, & in voce dirum aliquid & ominosum habeat. Proinde caput integrum Plinius habet De inauspicatis avibus, cornice corvis, bubone. Ubi de cornice dicit, Ipsa est ales inauspicatae garrulitatis. Et decorvo, Pessima eorum significatio, cùm glutiunt vocem, velut strangulati. Et de bubone, Bubo funebris, & maxim abominatus publicis auspiciis, &c. Nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. Itaque in urbibus, aut omnino in luce visus, dirum ostentum est. Hinc Ovidius Metamor pheseos Probatur (DOI thinsemeth, eße Noctuam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
