Latin
20.5 to 20.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 20.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
capite ultimo, Faciamus hominem simplicem, faciamus astutum: simplicem, nè malum callidus inferat, astutum ne incautus incurrat. Gregorius in Jobum lib. 1. cap. 2. Vtraque necessariò in admonitione conjunxit, ut &simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, &rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Sidoniu lib. 7. Epist. 33. de Lupo Tricassiensi Episcopo, Sim plicitatem columbae in Ecclesia servat, in foro serpentis astutiam. Bonis prudens, malis cautus, neutris callidus judicatur. S. Bernardus Epist. 327. ad Papam Innocentium, In Ecclesia ergò simplicitas, in foro astutia servanda est, hìc nè decipiaris, illis nè decipias. Videsis plura de hoc argumento Caeprii Dial. 4. Quaest. 190. Porrò simplices hic ἀπλοì non dicuntur, sed κέραιοι. Res tamen eodem redit. Nam ex κεραω misceo factum ἀκέραιος propriè id significat, quod externum &peregrinum nihil habet admixtum. Sunt, quibus ἀκέραιος idem est, quod ἀκερῶς, vel ἀκέρατος qui cornua non habet, adeoque est, ἀβλαβὴς, &in noxius, Metaphorâ ab iis ammalibus sumpta, quae cornu feriunt. Quomodo sumpsisse videntur Arabs &Aethiops, quorum huic p qu; ,id est, le 2. illi ακέραιοι sunt mites, &mansueti. Sed prius etymon videtur magis analogicum. Nec satis convenit, ut excornis dicatur pro innoxio, cùm aquilis De Columbae simp 11 Cap. IV lis, &leonibus, &pluribus aliis feris, quae cornua non habent, multae sint nocendi artes, quibus in aliorum animalium perniciem abutuntur. Praeterea pruden tibus simplices opponuntur, mites, &mansueti non tem. Itaque si mites reddas, peribit gratia opposi tionis, quae hic est manifesta inter serpentis pruden tiam &columbae simplicitatem. Cujusmodi est illa Pauli Rom. XVI. 19. Vos quidem volo coqui sapientes esse in bono, ἀκεραίας δὲ, simplices verò in malo.