Latin
CAPUT QUARTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 22
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ad illud Juvenalis, vexat censura columbas dicit vetus Scholiastes, Columbas retulit ad simplicita tem. Et III Suida ἡμένη πελειὰς, columba sedens Proverbio dicitur ἐπὶ τῆς ἀπλυστάτων de simplicissimis. Nempe διὰ τὸ ἄνηθες τοῦ ζῶν propter ejus stoliditatem, ut hapet Eustathius in Iliad. ψ'. Non tamen de omni columba usurpatur hoc Proverbium: sed de iis, quae allectatrici assident, atque, ut ait Suidas, κατὰ ἀνηπαρεξιτασιν τὸν παλεντρίας, ter oppositionem ad columbam allectatricem, id est, quâ abutuntur aucupes ad caeteras alliciendas. Aristophanes in Avibus Τὰς περιστερὸς θʼ ὁμοίως ξυλλαβων εἴρξας ἔχει, Κὰ παναγκάζει παλεύειν διδεμένας ἐν δικτύῳ Columbasque similiter correptas coercens detinet ligatas in reti cogit alias allicere. Et ibi Scholiastes, Εἰώθατιν ἐκτυφλοῦντές τινα τῶν ὀρνέων ἰστάναι ἐν δικτύῳ ὅπως τῇ φωνῇ προσκαλοῖτο τὰ ὁμοιογενῆ Solent excocatam avem in laqueo detinere, ut voce congeneres advocet. Et columbas in hunc usum fuisse adhibitas praeter Aristophanem Philosophus quoque asserit Hist. lib. 9. cap. 7. Λι περιστεραὶ, inquit, ζῶσι καὶ οὐκτὸ ἔτη, αι τετυφλωμέναι ὑπὸ τῇ παλευτρίας τρερόντων αντας Oct annos vivunt columbae, quae excoecatae aluntur, ut fini allectatrices. Jam, si consulas recentiores, quae dicti sunt de columbarum simplicitate, &facili captura non parùm confirmabit quod sibi contigisse narrat Aloisius Cadamustus Navigat. cap. 40. cùm in Canarias insulas primùm appulit. Columbi capiebantu ait, pro libito manu hominis. Non enim pavebant ac viri conspectum. Et capite sexto de Madera insula, Memini ab indigenis accepisse, ibi, cum primò culta est insula, copiam maximam columborum fuisse: quibus capiendis non aliâ arte usi sunt aucupis, quam illigato perticae uncino, ut ex arboribus, quibus illic insident traherentur ad se, non paventibus avibus, sed mirantibus, veluti ad rem non visam hactenus Interim qui ἀκεραίους in Christi dicto mites &man suetos esse volunt, praeterquàm quòd Grammaticorum non paucos sequuti sunt, quibus ἄκεραιον, de animali dictum, excorne significat, &benignum &innoxium. columbae naturam respexerunt, quae re verâ est mitissimum &mansuetissimum animal. Proinde placidam vocat Ovidius Metam. lib. 7. Fab. 12. Et Cyrillus columbam dicit πρὸς ἄκρον ἥ κειν πρότητος, su premum mansuetudinis fastigium attingere, libro decimo quinto De adoratione. Quin eam felle prorsus carere multi putant. Indè ἄχολονvocat Clemens Paeaag. lib. I. cap. 5. Et Isidorus Orig. lib. 12. aves mansuetas ac sine felle. Quale est, quòd Tertullianus De Baptismo cap. 8. scribit etiam corporaliter ipso felle carere columbam. Et Sedulius lib. 2. Carm. ubi de Baptismo Christi Mansuetumque decet, multumque incedere mitem, Per volucrem, quae felle caret. Et Horus. Hieroglyph. lib. I. cap. 54. 1στερεῖται δὲ ὅπ