# Hierozoicon. Vol. 2 222.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 222.5 to 222.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/222.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/222.5

Et Heldelinus, Nidificat in editioribus aedium fastigiis, aut aridis proxime, idque rarii, arboribus. Id nempe ciconiae cum ardea commune est, ut, licèt aquatica avis, tamen in celsis locis niduletur Gesnerus, Ardea licet in aquis cibum suum quaerat, in sylvis tamen & altis arboribus nidum collocat. Polydorus Virgilius Anglicane Historiae libro primo, Ardea solet in cornicum nidis postea nidulari, id est, in summis arboribus, ut idem addit paulò post. David autem abietes, & paulò antè Libani cedros, usurpat pro quavis celsa arbore ,uit ciconiam pro quavis ave, quae in arbore nidulatur. Codri Libani (inquit) quas plantavit, ut aves ibi nidificent, & ciconiae domus, abictes. Quamvis minimè dubitem, quin in ipso Libano sint ciconiae frequentes, ut in alte ro Syriae monte, Amano, de quo Bellenius: Ciconiae quae aestate in Europa sunt magna hyemis parte, ut in Aegypto, sic etiam circa Antiochiam & juxta Amanum montem degunt. IV. Quartus locus est ferem. viii. 7. Etiam haside in coelo cognovit tempora sua, id est, quando ex uno loco in alterum sit migrandum, & quod vel discedendi vel Probatur C, hasida, esse Ciconiam. Kimchius in Jeremiam, nzωb vel redeundi sit tempus. Quod cicoriae tam convenit, γ Θ τ ΘρD ηγγνῆτι πρ quàm reliqua, quae allata sunt. Notum enim est, ciconiam avem esse migratoriam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
