Latin
251.1 to 251.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 251.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
inflat. Et in Theriacis de haemorrhoo versu 306, Τῆς γὰρ ὁδαξομένης τὰ τὰ ἀθρόα πιμπραται οὕλα, Cùm illa mordet intumescunt totae gingivae, aut etiam ardent. Ita enim Scholiastes, Πἱμηραται, ὑποκαίεται, καὶ πυροῦται. Et paulò post, Πυρακτοῦνται, καὶ ἀναβράζουσι Neque aliter sumitur in Luciano, cùm de dipsade dicit, πίμπρασθαι ποιει. Sequitur enim, Καὶ βοωσιν ὡς τρ οἱ ἐν πυρὶ κείμενοι Et clamans (qui icti sunt) ut qui in igne jacent. Potest igitur in Luca utroque modo reddi. Proinde Arabum unus hic habet, Exarderet. Et Castalio, Illis fuspectabant sore, ut &turum exspectantibus, ut arderet Sed Hieronymus, Existimabant eum in tumorem con vertendum, id est, fore, ut intumesceret. Quod se quuntur Arias, &Beza, &multi alii recentiorum Neque id immeritò, cùm inter symptomata, quae ac cidunt ex morsu viperae, hoc sit unum è praecipuis, &maximè conspicuis, quòd demorsa pars statim intumescit. Dioscorides libro sexto, Τοῖς δὲ ἀπὸ ἔχδνης δηχθεισιν οἰδει, καὶ ἐφʼ ἑκνὸν τὸ σωμα ξηρῶνεται Iis qui à vipera morsi sunt, corpus tumet, &vehementer arescit. Nicander, ubi de morsis à vipera, Theriacon versu 240, ολύκταιναι ἀραιαὶ, Οια πυρκμῆτοιο χροὸς, κλασθωσιν ὑπερθεν tumores noxii, ac si corpus sit igne ambustum, supernè ebulliunt. Ita etiam Paulus Aegineta, Pustulae in commorsa parte erumpunt, veluti in ambustis. Et Aëtius ex vulnere à vipera inflicto enasci scribit tumorem biliosum, fervidum, bullosum, subrubrum &c. Et A vicenna in capite De morsu viperarum imâ paginâ 137. γρλὸ γὰοαὶ α ρ ει γ Tunc ΙΘρ blas, appare tumor calidus, ruber multis bullis, &pustulis plenus, tanquam ex adustione ignis. Quae quidem conveniunt. Sed iis, quae habentur in fine ejusdem capitis, λλλν &ὅλον ἐ σα ψεραι [ογ, [Plerique eo rum, qui pereunt, tertiâ die pereunt, &quandoque permanem usque ad septimum videtur posse opponi, quòd puta bant Melitenses fore, ut Paulus, à vipera morsus, caderet illicò mortuus, quasi morsum viperae sequeretur mors repentina. Respondeo apud Aëtium τὸς ἐχιοδήκτες intra septem horas plerumque mori.