# Hierozoicon. Vol. 2 257

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/257

Prior surdus disil, id est, striduAralus: posterior citur, id bibus est, qui cantu non magis afficitur, quàm si surdus esset. Obturare aurem Hebraeâ Phrasi, id est, verbis alicujus non affici: ita etiam Virgilio Mago creari periculum, cùm cantationi obsistit servens. In aspidem nihil posse incantationem docet Aelianus. Et Arabes nulla arte posse curari morsum serpentum surdorum, & stridulorum in quo censu numerant basiliscos, aspides, cerastas, hy dros, & chersydros. Quorsum hi surdi dicantur. Obj. Nullam esse causam, cur in hos quoque Magi non idem possint, quod in reliquos serpentes. Et alios scriptores aspides quoque, & cerastas, & hydros, & chersydros Psyllis subjicere. Resp. Deun nolle, ut Diabolo omnia in mundo liceant, &c. & Psyllos, Marsosque, & prope Hellesponti Parium Ophiogenes non vi Magicâ, sed naturali à serpentibus fuisse immunes, aut audaciâ quâdam ipse usu confirmatâ. Denique in Scriptura non doceri, ullam esse serpentum speciem, in quam incantatio nihil unquam possit. Uper est, ut de aspidum, adeoque serpentum omni Dum, incantatione dicamus in verba Psaltis πολυ ἀρύλλητα Ps. Iviii. 5. 6. Venenum est ipsis simile veneni serpentis: sicut aspidis surdae, obturantis aurem suam nè mussitantium vocem audiat, & divini incantationun periti. In quibus primò quaeritur, quorsum aspis surda dicatur. Respondet Bustamantinus libri tertii D Scripturae animantibus capite undecimo, surdam ideò appellari, quod ut acutissimi visûs, ita sit auditûs hebetissimi. Sed consulti Naturae planè contrà statuunt aspidem auditu multò plus valere, quàm visu. Nicander in Theriacis versu 162. ὑπναλέοις δὲ Αιὲν ἐπιλλίζουσα φαείνεται ἐν δυκὸς ὅποις. Ἀλλʼ ὅταν ἢ δοῦπον νέον ὕασιν, ἢ τιν ἀυδὴν Ατρίση, νωθρὸν καὶ ἀπὸ ῥεθέως βάλεν ὑπνον somnoque gravatis Torpida continuè nictare videtur ocellis. Ast ubi vel murmur, facili vel percipit auri Vocem aliquam, segnes rejicit de corpore somnos.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
