Latin
258.1 to 258.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 258.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
moribus acceptum, referunt Augustinus, Cassiodorus, Beda, Isidorus, alii, aspidem, cùm coeperit pati incan tatorem, unam aurem ad terram applicare, alteram obturare caudâ, nè via patet incantationi Verum, ut tota res clarior fiat, necesse habeo pauca praefari de serpentum incantatione, quos censet An gustinus (a) ideò moveri magis hominum carminibus quàm ullum aliud genus animantium, ut hoc esse argumento, primum hominem à Diabolo fuisse per serpentem in Paradiso seductum. Itaque integras gentes videas hoc fascini genere infames. In hi Marsi, &Psylli; quod omnes sciunt. Sed &iden praestare Aegyptios μαγείῳ τινὶ ἐπιχωρῳ, magicâ quadam ratione illi genti propriâ, in Aeliano legas Historiae libri sexti capite trigesimo tertio. Et de Me lindensibus hoc ipsum tradit Geographus Nubiensis primi Climatis parte septimâ, C, Σ μεν Θρειν Dicuntur noxia animalia ita incantaD (30) re, ut nemini noceant, nisi cui ipsi voluerint. Et de Nigritis Cadamustus, Sunt etiam fascina tores, id est, incantatores eximii. Fascinant praesertim serpentes. Et de Peruanis in Orbe Novo Spitillus in Collectaneis: Puer, festi tempore coronatus, altera manu telo in structa, alterâ viperâ vivâ dependente, positam in loco quodam ornatissimo sedem occupat. Vnde facilè colligitu Daemonis esse artes, cùm à vipera non mordeatur. Et de Indis Teixeira libri primi Historiae Persicae capite 29. Los vemos comunmente en la India adò suelen los gentiles traher culebras encantadas, algunes muy grandes, )terribles, por las calles, casas, haziendo las baylar al on de una flauta, y las rebuelven al cuello, y hazen con ellas otros semejantes ademanes, tratando las con las manos sin offensa suva. T aunque algunos lo attribuen a non tener dientes, porque dizen se los sacan siendo chiquitas. La experiencia muestra lo contrario, puez siendo algunas vezes ensannadas, o no tan ligadas con el encanto como convenia, se ha visto, que hazian grande est rago en los aspectantes. Quae Latinè sic sonant, Illud in India saepe vidimus, ubi serpentes incantatos, eosque aliquando valde magnos, &terribiles, per vias &domos deducere Gentiles solent, quos manibus illae si tradunt, &ad fistulae sonum saltare jubent, &collum re torquere, atque alios hujusmodi gestus agere.