# Hierozoicon. Vol. 2 262.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 262.5 to 262.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/262.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/262.5

Quò pertinet celebre exemplum c) Saltzburgensis illius Magi, qui, cùm omnes ad unum milliare serpentes in quandam foveam cogere niteretur, tandem ab ingenti uno, & annoso, in eum insiliente, necatus fuit. Itaque Magos etiam morderi à serpentibus Sirachides his verbis docet Ecclesiastici capitis duodecimi versu decimo tertio, Τις ἐλεήσει ἐπαοιδὸν ὀριόδηκτον, καὶ πάντας τοὺς προσάγοντας θηρίοις, Quis miserebitur incantatoris à serpente demorsi, aut ullius eorum, qui accedunt ad venenatas bestias? Ibi enin Snela non feras quas vis, sed venenatas significare jan antè (d) probavimus. Quî porrò serpentes recanant, vel ad cantum obsurdescant, vel quorum serpentum virus quovis fascino credatur esse potentius Graecorum nullus explicat Nisi quòd Aelianus libri primi capite quinquagesimo quarto hoc aspidi videtur tanquam proprium assignare, quòd in illius morsum neque medicamina neque incantationes quidquam prosunt: Καὶ ἔχεως, inquit, δῆ γμα, καὶ ὅτεως, ἀλλʼ οὖ, φασιν, ἀντιπάλων μὲ διαμαρτάτεν φαρμάκων. Καὶ τὰ μ ἀυτων ἀκύω πματα εἶναι, τὰ γρίσματα· καὶ ἐπῳδεὶ δὲ σπραύνον τινῶν ἐγχριθέντα ἐθν. Ασπίδος δὲ ἀκύω μόνον δέγμα ἀνίατον εἶναι, καὶ ἐπικουρίαι κρεῖττον. Viperae quidem, & aliorum serpentium, morsus aiunt non carere remediis, quae malo opponantur. Quorum alia propinari, alia inungi audio: in nonnullis etiam incantationes impactum venenum mitigaverunt. Sed solius aspidis morsum insanabilem esse accepi, & omni auxilio superiorem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
