Latin
282.5 to 282.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 282.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
eos apertè significant, quos peccatorum sensus, &divini judicii metus ad saniora consilia incitat; quales, qui compuncti corde dicunt ad Petrum, &reliquos Apostolos, Quid faciemus, viri fratres? Act. Il. 37. &Philipporum commentariensis, qui procidens tremefactus ad Pauli &Silae pedes, O Domini, ait, quid me oportet facere. ut salutem consequer? Act. xvi. 29, 30. In horum autem gratiam Deus Mosem jussit, ut serpentem aeneum perticae imponeret, &promisit fore, ut ejus aspectu sanarentur, quotquot à serpentibus morsi fuerant. Quod confirmavit eventus. Neque dubium, quin ille serpens Christum adumbraverit. Ita enim asserit ipse Christus Job. iii. 14. Sicut Moses extulit serpentem in deserto, ita extolli oportet Filium hominis. Et typi rationes multi multas afferunt. Putà primò serpentem illum serpentum, qui morsu adurebant, figuram quidem, venenum tamen non habuisse: prout in similitudine carnis peccati fuit Christus Rom. viii. 2. quamvis à peccato immunis. Secundò, aereum fuisse serpentem, non aureum, &è viliore metallo conflatum, ut nobis Christum exhiberet, in quo non fuit forma, neque decor, neque ulla species, cur desideremus cum, Es. liii. 2. Tertiò, divinum Christi robur significari aeris firmitate, &perennitate. Unde Job. vi. 12. An vis mea est vis lapidum? An caro mea est area Et Poëta, Pars secunda. enei Serpentis aspectu sanati.