Latin
283.5 to 283.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 283.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et verò per serpentis aspectum fidem in Christum intelligi disertè docent haec Christi verba Joh. III. 14. 15. Prout Moses extulit serpentem in deserto: ita extolli oportet Filium hominis, ut quisquis credit in cum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Nempe ut serpentis aspectus Israëlitas à morte eximebat; ita nos fides in Christum, quâ nimirum illum intuemur. Si quis igitur in Israële caecutiebant, aut oculos ultrò avertebant, iis salutis erat nulla spes: ut neque hodiè incredulis, &rebellibus adversus lucem, Job. XXIV. 13. &lis, quorum mentes hujus saeculi Deus excaecavit, nè fulgeat illis lumen Euangelii gloriae Christi, a Cor. iv. 4. Neque alterius aspectu, sed proprio, Judaei sanabantur: ut nos, ex fide nostra, non ex aliena vivimus, Hab. ii. 4. &Rom. i. 17. Tamen ut saluti esse potuit visus etiam imbecillus: ita ex morte nos eripit fides adhuc infirma, modò sit vera, &sincera. Atque ut semel morsus, &viso serpente sanatus, si rursus mordebatur, ad idem remedium confugiebat: ita, si post restitutionem denuò in peccata labimur, eadem succurrit fides, quae prius. Et cadit justus septies, &septies resurgit, Prov. XXIV. 16. Proinde ut Judaei, tam praesenti auxilio freti, anguium morsum, &aculeum parùm timebant: sic fidelis, qui Christo nititur, Daemonum insultus nihil faciens, cum fiducia exclamat, O mors, ubi est victoria tua? O sepulchrum, rbi est stimulus Serpens aeneus, Christi typus. Phunon: &ejus aerifodinae. Lib. III. 48 stimulus tuns? 1 Cor. XV. 55.