# Hierozoicon. Vol. 2 311-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/311-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/311-2

exercitum suum, ut magna sint castra ejus, ut multus sit, qui exequatur verbum ejus. Magnus enim est dies Domini, & terribilis valde: & quis sustineat eum?) Id est, Dominus verbo suo multas conscriipsit copias, ut grave in peccatores judicium exerceat * quodque nemo sustinere possit. Haec videtur esse Prophetae mens, quamvis interpretes longè aliter sentiant. Atque hic minae desinunt. Quas excipiunt hortationes ad poenitentiam, & Dei nomine multa promissa. In quibus cùm ad locuitas pertineant, quae habentur versibus vigesimo & vigesimo quinto, illa etiam explicabimus. Versu vigesimo, Et Septentrionalem procul removebo à vobis, & impellam eum in terram siticulosam, & desolatam: faciem ejus in mare Orientale, & postremum illius in mare posterum. Et ascendet foetor ejus ascendet, inquam, putor ejus; quia magna fecit. Qui ad Chaldaeos haec referunt, hunc locum inprimis urgent, quo per Septentrionalem volunt Assyrios significari, qui ab Aquilone venerant. Hieronymus, Aquilinem interposuit, ut non veram locustam, quae ab Austro venire consuevit, sed sub locusta intelligamus M syrios atque Chaldaeos. Nec solum Assyrios intelligit Abarbanel, qui decem: ribus abduxerunt; & Babylomos, à quibus prius Templum excisum est: sed & Romanos, qui secundum destruxerunt. Quia degunt illi omnes ad Aquilonem Judaeae: ita tamen, ut Assy rii, & Babylonii versus Ortum, & Romani versùs Occasum vergant. Ac proinde vult Prophetam horum Septentrionalium alios ad faciem alios ad extremum posuisse, prout Oriens Hebraeis pro mundi facie habetur, Occasus pro parte postrema. Sed haec quoque planum est ad locustas pertinere, à quibus Judaea erat devastanda. Nempe respectu fernsalem, in qua urbe fcel videtur prophetâsse, hae locustae vel ad Aquilonem erant, vel ad Ortum, vel ad Occasum. Australium non meminit; quia cum ferusalem suerit ferè n extremo Austro terrae Chanaan. Australes paucae fuerunt respectu urbis, & sub aliis comprehensae. His praemissis, verba Prophetae nihil habebunt, quod lectorem remoretur Septentrionalem, inquit, (id est locustarum agminis partem, quae est ad Aquilonem urbis) procul removibo à vebis, & impellam eam in terram aridam, & desclatam, id est, in Arabiae deserta. Faciem De Locustis quid habeat Joel capite secundo.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
