# Hierozoicon. Vol. 2 322.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 322.5 to 322.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/322.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/322.5

Idem concludunt ex his Levit. XI. 22. Omne reptile, voluere, & quadrupes, abominatio erit vobis. Ubi Jonathan, VAN oy. D NDVT NO NI NEDD INIDO IN VVIN II 1217 ONA VITV NUM D Et omne reptile, volucre quadrupes. species muscarum, & species crabronum, & species apum, abominatio erunt vobis: tamen mel apum comedetur. Et ibidem R. Selomo, nu που και θῇ συνηποι π paim poni pyτου. Haec minuta sunt animalcula, quae super terram repunt, ut muscae, & crabrones, & vespae, & locustae. Si muscas, crabrones, vespas, & apes objeceris in censu reptilium quadrupedum ab Hebraeis perperam poni, cùm muscarum genus non sit τετράπους, sed ἑξάπους: duos pedes anteriores respondebo non haberi pro pedibus; quia manuum vicem potiùs gerunt. Neque enim uis ircedunt, quomodo quatuor reliquis; sed oculos pulvere obsitos abstergunt, cibos sumunt, & quidquid tollendum est evehunt. Luciantis de musca, Ἐξάπους δὲ οὖσα, τοῖς μ τεσσαρσι βαδέζει μόνοις τοῖς δὲ προσθίοις δυσι, καὶ ὅσα χροὶ χρῆται· Ἰδοις ἂν οὖν ἀυτὴν ἐπὶ τετταρῶν β. βηκύαν ἔχουσαν τι ἐν ταῖν χεροῖν μετέωριν ἐδώδιμον ὰ δρωπι. ὡς πανυ, καὶ καθʼ Pars secunda. Mysticis. ὁμας. Cùm sit sexipes, quatuor tantùm pedibus incedit; aliisque duobus anterioribus utitur tanquam manibus: ipsam igitur pedibus quatuor gradientem videas, & edule aliquid manibus in sublime tollentem, humano prorsus nost roque more.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
