Latin
CAPUT DECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
dicamus de apum fortitudine in ea Scripturae loca, quibus cum apibus conferuntur hostes infestissimi: ut ubi suprà, Amorrhaei, de quibus Moses; Et vos persequuti sunt, sicut faciunt apes. Et Psal. cxviii. 12. David de hostibus suis, Circum dederunt me ut apes, Et Es. VII. 18. Sibilabit Dominus api, quae est in terr. Assur: ubi Chaldaeis, Clamabit Dominus ad valida copias N27 PDT INENT quae sunt fortes ut apes, &adducet eas de finibus terrae Assyriae. Et ibidem R. Selomo, Θούριγ7 DEI hin 1277 C Ad apem, id est, ad exercitum fortium qui pungunt ut apes. Quae similitudines nè videantur subsidere infra argumenti dignitatem, sciendum est, apem in tam tenui corpusculo ingentes habere animos; atque, ut mel suum tueantur, non solùm homines, sed &vastissima quaeque animalia infestis aculeis aggredi non timere, &quandoque interimere. Aristoteles Historiae libri noni capite quadragesimo, Κείνουσι δὲ βάλλουσαι καὶ τὰ μεγάλα τῶν ζωων. καὶ ἵππος ἤδη ἀπέθανεν ὑπο μιλιττῶν. Injecto aculeo necant maxima quaeque animalia. Adeoque ab apibus punctus cquus obiit. Unde Plinius libri undecimi capite decimo octavo, Est in exemplis equos ab iis occisos. Sed 60 &ex Antenore refert Aelianus libri decimi septim capite trigesimo quinto, Raucios, Cretae populos apum χαλκοειδῶν aculeis, ex urbe sua pulsos, aliò migravisse. Nihil igitur mirum, si iidem lethiferi fue runt Hermonacti puero, de quo Antipater libri prim Anthologiae capite trigesimo septimo, Τὸ βρέφος Ἐρμώνακτα διέχρ ἥ τασθε μέλισσαι Infantem Hermonactem interfecistis apes. Et Branor, Κοῦρον ἀποπλανίην, ἐπιμάζιον, Ἐρμώνακτι