# Hierozoicon. Vol. 2 331

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT DECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/331

Et, Amurathe Albam Graecam obsidente, oppidani, apum examinibus in Turcas immissis, se tuebantur, ut scribit Bonfinius Decadis tertiae libro quarto. Nec absimile est, quod refert Wittichindus, libro primo De gestis Savonum, unum ex Ducibus Henrici Imperatoris à Giselberto Lotharingia Rege obsessum invalores, objectis apum alvearibus, inhibuisse, quorum aculeis equi in furorem acti sessores vel excusserint, vel ad pugnandum inutiles reddiderint. Et Anno 1513, cùm Barriga, Dux Lusitanus, Tanli, Maurorum oppidum in ditione Viatimensi, penè ad incitas redegisset, Oppidani, cùm se in extremum discrimen adductos cernerent, alvearia apum innumerabilia, quibus abundabant, incensa è moenibus demisere. Nostri & alvearium flammis ambusti, & apum aculeis stimulati, oppugnationem deserere coacti sunt. Osorii verba sunt libro octavo De rebus Emmanuelis. Itaque, si minùs verum, saltem vero simile est, quoc apud Photium scribit Iamblicus de copiis, quae Rhodanem & Sinonidem obsidebant: φεγουσιν ὁ στρατὸς τῷ τῶν μελισων πολέμῳ πονούμενοι Copiae diffugium apum pugnâ afflictae. Neque prorsus est incredibile quod ex Herodoto suprà attulimus, loca quaedam trans Istrum, propter apum multitudinem hominibus fuisse inaccessa. Hodiè inter poenas, quas adultero imponit Judaica gens, haec una est, ut nudus aestate per densam apum turbam transeat, & illarum aculeis corpus suum objiciat, donec totum intumuerit: & postquàm convaluerit, iterum, imò saepiùs, pro peccati gravitate poenam eandem subeat. Ità habetur capite trigesimo quarto Synagogae Buxtorfii.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
