# Hierozoicon. Vol. 2 333

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, OSCASTOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/333

culpa non residet; floretque, & ab ea augetur res familiaris. Et Phocylides, ἡ δὲ μελίσση· Θικονόμος τʼ ἀγαθὴ, καὶ ἐπίσταται ἐργάζεθαι Quae autem ex ape nata est rem oeconomicam probè callet, & novit operari. Hinc in Oeconomico Xenophontis capite decimo tertio, ἢ τὰ μελισσων ἥγεμων, dux apum, confertur pluribus cum matre familiâs. Itaque etiam illustres mulieres apis nomine appellari non dedigna tae sunt: ut apud Hebraeos DEBORA duplex; una Rebeccae nutrix, Gen. XXXV. S. & altera Prophetissa quae judicavit Israelem, Judicum iv. 4. Et apud Grae cos Jovis nutrix MELISSA Nympha: & MELISSI Epidamni filia, de qua Stephanus in Δυῤῥάχιον· & MELISSA Periandri uxor, Regis Corinthiorum: & MELISSA recentior, cujus Epistolam edidit Aldus in volumine Graecarum Epistolarum. etiam id receptum, ut apis dicatur ἐργάης opifex, vel operaria. Aristoteles Historiae libri noni capite qua dragesimo, Εἰσὶ δʼ αἱ μικραὶ ἐργάτιδες μᾶλλον τῶν μεγάλων. Quibus similia haec Varronis libri terrii Rusticorum capite decimo sexto, Sylvestres minores sunt magnitudine, & cilosae, sed opifices magis. Et quòd Anthologiae libri primi capite sexagesimo apes in Antiphilo vocantur Λιθεείου πυναὶ νέκταρος ἐργόηδες, Aetherii volucres nectaris artifices. Ut de Luciano taceam, qui in Halcyone apem appellat μέλίτος ἐργάην quomodo etiam Pisidas τὴν σορὴν τὴν ἐργαην. 5. Sed nemo alius, quod quidem sciam, harum ἐγασίαν σεμνὴν vocavit. Quod Ambrosius reddit operationem venerabilem Hieronymus opes ca stum, Castalio augustum opus Godefridus Tilman nus, opus munditiae & honestatis plenum. Malim opus pretiosum aut mirabile; quia magis ad rem est: & σεμνὸν, vel σεπτὸν, sic sumi docent Lexicegraphi reteres. Hesychius, Σεμνὴ (lege Σεμνὰ) τίμια, σω φρων. Idem, Σεπτὰ, θαυμαστά. Quod sequutus Arabs hic habet apem fa- ΛΙλXE. λQ arte mirabili bricare opus suum (Malè editum λριμ) Quid si σμήνων legas pro σεμνὴν hoc modo, τήν τε ἐργασίαν σμίνων ὡς ποιεῖται & quomodo faciat opus alvearium, id est, mirabile illud opus, quod fit in alvearibus? Quod ingens Naturae arcanum est, neque dum satis perspectum. Philosophus ubi suprâ, Oταν δὲ εἰς σμῆνος ἀτίκωται ἀποσειονται, καὶ ἀκολουθοῦσιν ἑκαστη τρεῖς, ἢ τέτταρες. Τὸ δὲ λαμβάνόμενον ἢ ῥάδιὸν ὅσιν ἐδειν, οὐ γὰ τὴν ἐργάτιαν, ὃν τινα τρόπον ποιοῦνται, ἐκ ὅπται· Cùm autem in alveare (à Aorilegio) redeunt, se excutiunt, & unamquamque apem ires aut quatuor sequuntur. Sed quid accipiant videre facile non est. Neque dum observatum est quomodo opus suPars secunda. Apum Millificio explicata. um faciant.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
