# Hierozoicon. Vol. 2 334.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 334.5 to 334.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/334.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/334.5

Qui igitur in senectute melle cum selo pane vescentur, diu vivunt; & sensus vegetos facit ille cibus. Proinde Αύκος πολυχρονίους φησιν εται τοὺς Κυρνίους, διὰ τὸ μέλιτι ἀεὶ χρῆσαι. longaevos esse Corsos tradit Lycus, quia melle semper utuntur. Ita Athaeneus libri secundi capite septimo. Et ibidem, Τῶν Πυθαγρικων θρὴ ἄρτος μτὰ μελίτος ὡς φησι Λειστόξενος τοὺς προσφεριμένους αὐτὰ ἀεὶ ἐπ᾽ αυστῳ λέγων ἀνόσως διατελεῖν. Pythagoricorum nutrimentum panem cum melle fuisse scribit Aristoxenus, addens sine morbo vivere qui ea ad prandium semper adhibent. Quod videntur ex praeceptore suo Pythagora didicisse, de quo Exstathius in Iliad. λ. Ω. δὲ καὶ τρόφιμον τὸ μελι Πυθα γρὰς μαρτυρει, ὃς, εὐτελέστατα διαβιοὺς, πολλύκις μελίτι μοιῳ ἡρκειm. Mel etiam pisse alere testatur Pythagoras qui frugaliter admodùm vivens, plerumque solo melle contentus erat. Eodem facit vetus de Glanco Proverbium Γλαυκος πινων μελι ανέστη Glaucus, poto melle revixit: id est, si Paroemiastae mentem capio, è gravi morbo convaluit. Et quod Democritum scribit Athenaeus, cùm de eo jam esset conclamatum, διαζῆσαι ἡμέρας ἱκανὰς, ἢ ἀπὸ τοῦ μέλίτος ἀναφορα μόνη τρεφόιενον, in dies aliquot vitam prorogasse, solo mellis odore nutritum. Nempe, ut ibidem sequitur, mellis usu maximè delectabatur. Itaque πρὸς δὲ πυθόμενον. Πῶς Loca Scripturae de Apum Πῶς ἂν ὑγιῶς τις διάγοι; ἔρη, εἰ τὰ γὰρ ἐντὸς μέλίτι βρέχρι, τὰ δὲ ἐκτὸς ἐλαίῳ percentanti, Quâ ratione vitam qui sanus degeret? respondit, Si corporis interiora melli rigarentur, cateriora oleo.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
