Latin
OSCASTOR
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
ptus est, qui neque Hebraicè exstat, neque ab Hebrais pro Canonico agnoscitur. Sed verba Graeca sic habent Ecclesiastici xi. 3. Μικρὰ ἐν πετοινοῖς μέλιστα, καὶ ἀρχὴ γλυκασμάτων ὁ κάρπος ἀντῆς. Parva in volucribus esapis, &principium dulcedinum est fructus ejus. Parvi in volueribus: id est, una è minimis; non absolutè minima volucrium, ut hic habet Drusius. Nam ape minores sunt musca &culex. Sic Bethelchem parva fuit in millibus Juda, non tamen minima omnium, Matth. Il. 6. Principium dulcedinum: id est, summè duliis primas tenet inter dulcia. Ut Amosvi. 6. OC NO principio unguentorum ingunt se id est, unguento primario. Nempe inter dulcia prima tenet apis fructus, qui est mel. Unde Hebraeum Pro verbium. Dulce &mel, de quo infra. Jungendus est hic de ape versus cum proximo praecedente, Μὴ αἰνέσνε ἄι δρα ἐν κάλλει ἀντοῦ, καὶ μὴ βδελύξῃ ἄνθρωπον ἐν ὀράσει ἀυτῦ: Non laudaveris virum ob pulchritudinem ejus neque hominem dedignare propter speciem ejus. Quibus verbis non significat homini à forma nihil accedere commendationis, nan Cratior est pulchro veniens è corpore virtus: solùm igitur vult viri laudem in eo potissimùm not esse sitam, quòd formâ sit eximius, cùm vera lau non tam in corporis, quàm in animi bonis consistat Proinde neque quisquam propter externam speciem spernendus est. Putâ, si sit deformior, aut statura brevior Saepe enim Major in exiguo regnavit corpore virtus Quod probatur apis exemplo, quae, quamlibet parva tamen producit fructum insignis dulcedinis. Cùm haec auctoris sit vera mens, tamen Epiphanium in Physiologo capite vigesimo p imo eundem locum multò aliter intellexisse probant illius verba, A sapiente dicitur, Parva in vo ueribus est apis; &principium dulci dinum fructus illius. Sic etiam Dei opera sunt ἀνεν χνίαστα ἐν ἄνθρωποις, καὶ θαύμαστα ἐν ὑψήλοις, καὶ γλυκότερ ὑπὲρ μέλι, inscrutabilia in hominibus, &mirabilia in excelsis, &melle dulciora. Quae ex parte petita sunt ex ejusdem Sirachidis versu quinto, ὅτι θαυμαστὰ τὰ ἔργα Κυρίν, καὶ κρυπτὰ τὰ ἔργα ἀυτοῦ ἐν ἀνθρώποις· quasi quintus ille versus cum tertio cohaereret, qui est de ape: cum cohaereat cum quarto proximè praecedenti quo homini dixerat non esse gloriandum, nec esse cur se efferat, cum ab aliis honoratur. Nam Deus, cujus opera (id est, judicia) mira sunt, &inscrutabilia, potest superbos uno momento de statu suo dejicere, &in ruinam impellere. Ut Nabuchoden zori obtigit Dan. IV. 31. &Herodi Act. XII. 23. Quem verum esse loci sensum confirmant sequentia versu sexto &septimo de tyrannis solo afflictis, &potentibus igno minia affectis, &illustribus traditis in manus aliorum