Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 338
Unproofread scanNot analysed yet
Nec Christiano Druthmaro assentior, cui mel sylvestre hoc loco est illud ipsum Manna, quo filii Israe! pasti sunt per quadraginta an nos. Mapuae quidem sapor fuit vaτα Γου κα sapor lagani melliti. Exod. xvi. 31. Ac proinde à nonnullis Manna vocatur δροσόλι, ἂc ἀερόμελι. Tamen aliud Manna, aliud sylvestre mel. Nec Scripturae vocibus novae notiones sunt affingendae, cùm receptae quadrare possunt. Hic igitur nihil quidquam intelligo, quàm locustas, &mel sylvestre. Et locutas jam probavimus (a) in illis locis esse frequentes adeoque in cibis receptas. Idem de sylvestri melle ve ex ipsa Scriptura probare est obvium. Notum est il ud Solomenis Prov. XXV. 16. Mel reperisti? comede quantum satis est. Et haud dubiè pertinet ad sylvestre mel, quod in agris passim reperiebatur. Ità cùm in agro Samson in leonem incidisset, eumque dilacerâsset, anno sequente mel reperit, quod in ejus cadavere apes elaboraverant, Jud. XIV. 8. Quale est, 20 quòd legitur 1 Sam XIV. 25, 26. Tepulus venit in sylvam, in qua erat mel Monog. W in agri superficie. Et in eam sylvam populus ingressus est rece Wa! 7τ fluxum mellis. Id nempe fuit sylve stre mel, quod apes vel in nudo solo, vel in cavis arporum, vel in fissuris rupium confecerant. Qualis rudes Hebraicè vocatur DA &rupes mellis Pl lxxxi. 17. Et mel indè manans ybon war mel petra, Deut xxxii. 13. Sic à voce W, jaar, quae ylvam sonat (ut jar Punicè lignum apud Augustinum in Psalmum xxiii.) W, jaar, vel V, jaara, est favus propriè in sylva repertus. Ut i Sam. Niv. 27. Extendit Jonathan summitatem virgae, quam habebat in manu, &immersit eam van λWz in favum mellis. Et Cant. V. 1. Comedio favum meum cum mille meo. Neque est, quòd quis hoc credat Judaeae fuisse peculiare, quòd ibi passim apes in agris aut sylvis mellificabant. Nam idem de Scythia, &Moscovia, ex idoneis scriptoribus jam (b) didicimus Et Maldonatus in Matthaeum refert se pauperes homines in Boetica vidisse, qui mel ex sylvis colligerent eoque vendendo quaestum factitarent. Itaque apum, quae vel in cavis arborum, vel in arundinetis, aut in intris, nidificant, Poeta passim meminêre. Hesiodn. Theogoniae versu 2301, ἔρεσι δὲ δρῦς Ακρη μὲν τε φέρει βαλάνους, μέση δὲ μελίσσαι, In montibus autem summa quidem quercus fert glandes, media autem apes. Nempe ἐν τοῖς κοιλώμασι τῶν στελέχων in truncorum cavis; ut ibi Scholiastes. Pho cylides, aut quisquis est, in Νυθετικῳ versu 160, Κάμνει δʼ ἡερόφοιτος, ἀειστοπόνος τε μέλισσα, ὲ πέτρης κοίλης κατὰ χιραμὸν, ἢ δονάκεσσιν, Ἡ δρυος ἀγυγίης κατὰ κοιλάδος· Operatur quoque aëria &laboriosa apis, aut in antro cavae petrae, aut in arundinibus, aut in antiquae quercus cavitate. Virgilius libro quarto Georgicorum