Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 339
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Amisum urbem convehitur à locis superioribus mel candidum, &valde crassum, quod apes in arboribus sint favis conficiunt. Fit etiam mel hujusmodi in aliis Ponti locis. Item, Εἰσὶ δὲ καὶ μέλίτται, αἱ ποιοῦσι τροπλὰ κηεἰα ἐν τῇ γῇ Sunt etiam apes, quae humi favos tripli ci ordine faciunt. Itaque etiam alibi mel sylvestre reperire est: sed in Judaea frequentiùs, quae semel atque iterum dicitur (c) esse terra olei &mellis, &locis circitèr viginti (d) terra fluens lacte &melle, id est, lactis &mellis proventu fertilissima, phrasi etiam a pud Peetas usitatâ. Euripides in Bacchis versu 142. ρει δὲ γάλακτι πέδον Ροι δʼ οινῳ, ῥοῖ δὲ μελισσων Νέκταει Fluit lacte ager, fluit etiam vino, fluit &apum necta re. Virgilius Eclogâ tertiâ, Mella fluant illi, ferat &rubus asper amomum. Ovidius Metamorphoseos libro primo, ubi de aures aetate; Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant. Nectaris, id est, mellis, ut suprà in Euripide. Hora tius libri secundi Odâ decimâ nona, lactis &uberes Cantare rivos, atque truncis Lapsa cavis iterare mella Claudianus libri primi De laudibus Stiliconis versu Tunc &Solis equos, tunc exultâsse choreis Astra ferunt, mellisque lacus, &flumina lactis Erupisse solo. Quale est, quòd Job. XX. 17. memorantur 17113