# Hierozoicon. Vol. 2 341-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/341-2

cimi Epigrammate decimo tertio, Mella jubes Hyblaea tibi, vel Hymettia, nasci. Et thyma Cecropiae Corsica ponis apiEst & alibi mel venenatum, quod comedentes ad insaniam adigit. Ut circa Ponti Heracleam, de quo e) Dioscorides, & (s) Plinius. Et prope Trapezun. tem, de quo (g) Aristoteles, & (h) Aelianus. Meminêre & multi alii: sed (i) Xenophon, & (k) Dio dorus Siculus in Colchis ponunt. Strabo (l) in Hepta cometis, & in Sannis (m) Plinius. Ex quo eodem didici etiam in Perside, & in Mauritaniae Caesari ensis Getulia contermina, Massaesylis venenatos favos gigni. At in Judaea mel amarum, aut ullâ ex parte viiosum gigni, nè per somnium quidem auditum est Quin Gen. xli. 11. mel est vt non ex iis quae in terra Chanaan laudantur, & decantantur blasphemus ille Rabsake Assyriam ex eo commendat quòd, instar terrae Chanaan, oleae sit & mellis ferax, 2 Reg. xviii. 32. Sic apud Josephum libri quinti De bello capite quarto agri Hierichuntini laudum haec una, quòd est μελιττοτρόρος ἡ χρα, apibus alendis apta regio. Et Alcamus Thecoense mel inter eximia memorat, dictum ab oppido Thecoa Jerosolymis vicino Verba sunt, AJ OL allThecoa, oppidum prope Ruds (id est, feru uall alem) à quo mel denominatur, vel etiam cujus mel celebratur. Proinde mel è Judaea in alia terras deferebatur. Ut ad Tyriorum nundinas, Ezech, xxvii. 17. & in Aegyptum, Gen. aliii. 11. Quamvis ipsa etiam Aegyptus melle abundâsse legatur, Num Pars secunda. xvi. 13. Nec est, quòd quis haec sibi fingat non nisi de domestico melle dici. Agreste enim fuit mel illud, cujus dulcedinem Samson tam illustribus verbis depraedicavit fud. xiv. 14. Et mel aliud, quo degustato, Jonathanis oculi aperti sunt, i Sam. XIV. 29. Agreste etiam erat mel petrae, id est, ex petrarum fissuris manans, in quibus ferae apes mell ficabant. Tamen id censetur in deliciis, quas populo suo Deus obtulit, Deut. XXXI.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
