# Hierozoicon. Vol. 2 341

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/341

vocabant Nymphas, quae Aristaeum docuerunt mellis conficiendi rationem. Heraclides in Coorum, vel Ceorum potiùs, Republica; Ἀρισταιον δὲ γασι μαθεῖν παρὰ Βρισων τὴν μελετοργίαν. Etymologus, Bεῖται, Νύμραι οὕτω καλουμέται. Et statim, Μελιττοργίαν αὐταὶ δʼ Λρισταῖονίδι δοξαν Probatum est hactenus in Judaea mel abundâsse, at que ubertim provenisse, etiam in agris, & sylvis. Quidni igitur potuerit à Johanne Baptista in cibis ad hibere? Multis videtur vulgare mel lautior esse cibus quàm ut Johanni convenerit in tali abstinentia. Proinde mel sylvestre, de quo Euangelistae, amarum fuisse volunt, & gustui prorsus ingratum. Sic Isidorus Pelusiota, Epistolâ centesimâ trigesimâ secundâ, illud definit μελι ὅρειον, ὑπὸ μελισπων ἀγρίων γινόμενον, πικρότα τον, καὶ πάση γάσει πολέμιον. Et Euthymius, Mel, inquit, agreste in petrarum scissuris ab agrestibus apibu conficitur: sed amarum est, ac insuave. Sed haec gra tis dicuntur, nec Scripturae satis consonant, quae Jun. deam à melle non tantopere commendaret, si mel in agris proveniens insuave & amarum esset. Non me latet in certis locis mel amarum progenerari, puta Sarduum, & Corsicum, sive causa sit in absinthio, quod depascantur apes. Dioscorides libro secundo, Τὸ δὲ ἐν Σαρδονίᾳ γιννώμενον μέλι πικρὸν διὰ τὴν οῦ ἄψινθὲς νομὴν Galentis De simplici facultate medicamentorum libro septimo. Si quod mel amarum est, ceu Sardoum clarum est & ipsum mixtae facultatis, tanquam si nostrum quispium ei absinthium admiscuisset. Sive id: buxo fiat, quae in Corsica plurima est. Diodorus libri quinto, φύεται δὲ κατὰ τὴν νῆσον τουτὴν καὶ πύξος πλείστη καὶ διάφορος διʼ ἦν καὶ τὸ μέλι τὸ γινόμενον ἐν ἀυτῇ παντολω γίνεται πικρόν. Sive à taxis: ut haec Poëtae suaden Eclogâ quintâ Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos. Ad quae Servius, Taxus venenata arbor est, quae abun dat in Corsica. Item, Cyrenaeas taxos, quibus pasta apes mel amarissimum faciunt. Sive à cicutae pastu: ut Ovidius, cùm de cera scribit Amorum libri primi Elegiâ duodecimâ, Quam, puto, de longè collectam flore cicutae Melle sub infami Corsica misit apis. Aut à thymis mali saporis: ut Martialis libri unde

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
