Latin
342.5 to 342.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 342.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex comedente exiit cibus, &ex fortè exiii dulce: id est, ex leone mel. Jam enim didicimus in corpore leonis mel fuisse repertum. Hebr. M Graeci, Eν στόματι τοῦ λέοντος sed rescribendum ἐν σωματι. Sic versu nono. Ubi legitur in editione Complutensi &in Parisiensi nupera, ἐκ τῆς ἔξεως του λέοντος ἐξεῖλον τὸ μέλι, reposuerim ἐκ τῆς ἰξύος. ex lumbo, quomodo redditum &quia id passim sumitur pro tergo, vel dorso ubi sunt lumbi. Sed vox ἰξύος minùs frequens mutata est in ἔξεω: per scri barum imperitiam, quibus corrumpere solenne est quidquid non intelligunt. Utut sit, ex leonis corpore cùm mel eruisset Samson, quod alioqui sine exemplo est, griphi vel aenigmatis argumentum is indè sumpsit. Prout moris erat apud veteres inter epulas quaestiones proponere, in quarum solutione ingenia exercerentur. Hujusmodi quaestionem griphum vocat Clearchus, &apud Athenaeum ità definit, Τείρος πόβλημά ὅτι παι στικὸν, προσταλτικὸν του δια ζητήσεως ἄρειν τῇ διανοίᾳ τὸ προβληθὲν, τιμης ἢ ἐπιζημίου χάειν εἰρημένον. Griphus est problema ludicrum, quo jubetur, ut vestigatione mentis, quod propositum est inveniatur, praemii aut mulctae gratis in medium prolatum. Et convivis solere proponi latè probat Athenaeus libro decimo. Meminit etiam Julius Pollux libri sexti capite decimo nono ubi compotorum aenigmata &griphos ita distinguit; ut illa statuat semper fuisse jocosa, hos quandoque serios. Verba sunt, Τῶν μὲν συμπότικων αἵνισμα καὶ γρῖρος· τὸ μὲν παιδιὰν ἔχειν ὁ δὲ γρίφος, καὶ σπουδὴν Sequitur solventi datum fuisse carnium aliquod ferculum κρεῶν τινα πειφοραν.