Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 345
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ipsum scribunt Arabes, &humani lactis exemplo illustrant, cujus esus permittitur, licèt humana caro sit prohibita. Itaque de esu mellis in Scriptura passim agitur. Ut Deuter. xxxii. 13. Sugendum dedit mel e rupe. Psal. IXXXI. 17. Ex rupe mellis satiabo te. Prov. XXIV. 13. Fili mi, ede mel; quia bonum est. Prov. XXV. 16. Cùm mel repereris, ede quantum tibi sufficit. Es. vii. 22. Quisquis in terra superfuerit butyrum &mel comedet. Etech. xvi. 13. Similam &mel oleumque comedisti. Et exemplo sunt Samson, Jud. XIV. 9. Jonathan, 1 Sam. xiv. 27. Solomon, Cant. v. 1. Johannes, Matth. iii. 4. Christus ipse denique Luc. xxiv. 42. 43. Et infantili etiam aetati convenire hunc cibum probatur ex celebri Esaiae loco de Em- 20 manuele capitis septimi versu decimo quinto, Buty rum &mel comedet, donec sciat reprobare malum, &eligere bonum: id est, donec sit paulò adultior. Basilius, Παιδικὴ ζοφῇ χρῆται ὁ Ἐμμαννὴλ διὰ τὴν σὰς κα, βετύρῳ, καὶ μέλίτι· Puerili alimento utitur propter carnem Emmanuel, butyro nempe, &melle. Cyrillus Τρορὴν ἀυτῷ γιγινῆσθαι λέγων τὴν νηπίοις πρέπεφι βυτυρόν τε καὶ μέλι Cibum ei fore dicens parvulis convenientem, butyrum, &mel. Hieronymus, Cibis utitur infantiae, Butyrum comedet, &mel. Bernardus De Adventu Sermone secundo* Butyrum, inquit, &lac comedet: ac si dicat, Parvulus erit, &vescetur infantilibus alimentis. Indè est, quòd in Baptismo, in quo fideles renascuntur, lac &mel praegustandum dabant veteres. Tertullianus De corona militis capite tertio, Indè suscepti lactis &mellis concordiam praegustamus. Quò alludens Hieronymu adversus Luciferianos capite quarto è lavacro egressos dicit lactis &mellis praegustare concordiam ad infantiae significationem. Neque enim solo lacte, sed &melle tum alebantur infantes. Sic ex antiquissimis Cretensium Historiis narrat Didymus Melissea, Cretensium Regem, duas habuisse filias, Amaltheam, &Melissam, quae Jovem puerum caprino lacte ac melle nutrierint. Ita habetur in Lactantio libri primi De falsa religione capite vigesimo secundo. Et apud Antonium Liberalem Boëus antri meminit, quòd occupabant ἱεραὶ μέλιτται τοροὶ τοῦ Διὸς, apes sacrae Jovis nutrices. Quale est, quòd Πινδάρῳ, τῆς πάσρφας ὀικίας ἐκτεθέντι, μέλιτται ξοφοὶ ἐγένοντο ὑπερ τῆς γάλαντος πυρα τεθεισαι μέλι, Pindaro è paterna domo pulso &exposito apes nutricum vicem praestiterunt, pro lacte mel illi praebentes. Itaque pueris in morbo si quid amari esset ebibendum, prius ora poculi melle illinebantur, ut consuetum cibum sibi propinari putarent. Lucretius. Sed veluti pueris absinthia tetra medentes Cùm dere conantur, priùs oras pocula circùm Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Vt puerorum aetas improvida ludificetur. Sed, utut mel suavis sit cibus, &in qualibet aetat