# Hierozoicon. Vol. 2 346

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/346

Mellis usus in potu commendari videtur his NchePars secundmiae verbis in versione Hieronymi capitis octavi versi decimo: Ite, comedite pinguia, & bibite mulsum. Ita est in Hieronymo. Mulsum autem est δινόμελι, id est, potus ex vino & melle confectus. Hujus confici endi rationem accuratè docent Dioscorides libri quinti capite octavo, Palladius libri undecimi capite decimo septimo, & auctores Geoponicon libri octavi capite vigesimo quinto, Plinius quoque obiter libri vige simi secundi capite vigesimo quarto. Nec Talmudicos id praeteriit in Tractatu De Idololatria cap. 2 fol. 30. a. ubi ad quaestionem. Quid sit DUN ἐινόμελι respondent esse 172θρι ὑλτι [ vinum & mel, & piper, simul mixta, & temperata. Qua tamen descriptio potiùs ad conditum pertinet. Quae rit denique Macrobius Saturnalium libri septimi capite duodecimo cur ex recenti melle & vetusto vino mulsum optimè temperetur. Est etiam in Poetis frequens mulsi mentio. Plautus in Persa Scenâ tertiâ,

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
