# Hierozoicon. Vol. 2 347

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/347

Et paulò post perii, prospicio parùm Os amarum habeo, dentes plenos, lippiunt fauces fame. Caligare fa- easdapha dicitur verbo maxime Arabice mè proprio. Porrò, ut ac hunc locum verè observat Cl. Vossius libri quarti De Idololatria capite septuagesimo nono, cùm omnis ic habeat cibus, ut vires deperditas instauret, tum praecipuè hoc, uti vinum, sic mel praestat, quia ambo subtilia sunt, eoque citius vires suas diffundunt. Sunt qui mellis observent id esse proprium, ut oculorum caliginem discutiat. Quod asserunt multi veteres Dioscorides libro secundo, de melle; Ἄποκαθαίρι δὲ τὰ ἐπισκοτοῦντα τὴν κόραις. Ea abstergit, quae oculis caliginem indicunt. Plinius libri vigesimi noni capite sex IO, Mel utilissimum oculis, in quo apes immortuae sunt. Samenicis capite decimo quarto, Hybixi mellis succi cum felle caprino Subveniunt oculis dira caligine pressis Sed frustra haec afferuntur, cum non esu, sed illitu legatur oculis prodesse mel. Non possum mirari sa tis quorsum Hieronymus in Epistola ad Fabiolam de SIII mansionibus mellis nomine, de quo gustavit Jonath. in, meretri em significari putet: Mel, inquit, distillat à labiis mulieris meretricis: de quo puto juxta mysticos intellectus gustasse Jonathan, ex sorte deprehinium vix populi precibus liberatum. Ad medicos mellis usus etiam id Magistri referunt quod Es. XXX. 6. cameli tuber Hebraicè DW27, dab. beseth dicitur tanquam à voce D27, debas, quae mel sonat. Quasi sic appelletur, eò quòd oneribus laesum melle inungi soleat. R. Sclomo in Esaiam, & D hy ὑ27 ΘD P D von manu DD27 17 Quia semper putrescit, & melle ad san. indum illud inungunt, dabbesetsi appellatur. Quod ipsum asserunt Talmadici Tractatûs De Sabbatho ca pite oct. vo & decimo quarto, & in Bava Metsia ca pite tertio. Non assentior tamen, quia haec origina tio videtur longè petita. Ad Hebraeum Natali quo modo alCsadiph ejusdem notionis Tortasse enim ex Dw2 udit Arabicum dabbeseth, pridaphis, deinde, mo fictum est, CAS, per Metathesim, sadiph, de quo periti judicent, De mellis usu ad cadaverum pollincturam & condi turam nihil in Scriptura reperio. Nisi quis adhibi tum putet ab Aegyptiis Medicis, qui Jacobum pollinxerunt. Nam in Aegypt; sic fiebat. Hinc Statius in Propemptico Metii Coloris Duc & ad Emathios manes, ubi belliger urbis Conditor Hyblaeo perfusus nectare derat Id est, ad urbem Alexandriam ubi conditoris Alex

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
