Latin
348.1 to 348.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 348.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe scribit Plinius libri vigesimi secundi capite vigesimo quarto, mellis naturam talem esse, ut patrescere corpora non sinat, jucundo sapore, atque non aspero, aliâ quàm salis naturâ. Et Democritus inspen resurrectionis corpora voluit melle asservari. Quod didici è duobus veterum locis. Uno Varronis apud Nonium capite tertio verbo Vulgus, Heraclides Ponticus plus sapit, qui praecepit, ut comburerent, quàm Democritus, qui ut in melle servarent. Altero Plinii libri septimi capite quinquagesimo quinto, Similis &de asservandis corporibus hominum &reviviscendis promissa à Democrito vanitas, qui non revixit ipse De melle Lex habetur Levit. II. 11. 12. Nullum fermentum &mel nullum Deo adolebitis in oblationem igne absumendam. In eblationem tamen primitiarum ea Domino offeretis. Sed super altare nè efferuntur in odorem suavitatis. Ubi mellis nomine R. Selome B YNO omnem fructuum dulcedinem, &non nulli apud Aben Ezram dactylos intelligunt: ut 2 Par. xxxi. 5. ubi leguntur Israëlitae obtulisse primitia frumenti, musti, olei, &mellis, &omnis agri proventus. Et verò idem ab Esdra, quod in Lege significar videbitur verissimile, cum utrobique agatur de melli primitiis Deo oblatis, aut offerendis, sed si de dactylis in lege agatur, aut in genere de fructibus arborum, nullibi mellis usum in sacrificiis Lex prohibuerit. Quem tamen fuisse prohibitum omnes veteres constanter docent. Ut ἐκ τοῖς ἔξωσιν Plutarchas libri quarti Symposiacon capite quinto. E Judais Philo Περὶ θυοντων. E Patrum choro Hieronymus, Chrysestemus, Procopius, Cyrillus, Theodoretus, &c. Itaque quidquid velint Hebrai recentiores, utrobique nomine Da mel significari puto. Et mellis primitia dici, quod verno tempore primum ex alvearibus colligitur. Porrò mel super altare cur Lex prohibeat offerri, nemo facilè dixerit. Et varii varia comminiscuntur. Philo mel prohiberi, ἐπειδήπερ ἡ συναγιγι αύτου μέλιττα ζῶον ἐσιν οὐ καθαρον, σήψεως καὶ φθορας τε κρῶν, ὡς ὁ λόγος, βοων γινι ὥκετον, quia ejus collectrix apis animal est impurum, quodque ex mortitorum boun putredine &corruptione nasci perhibent.