Latin
349
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui nesciat. Quod Ezechielis capite decimo sexto padaicae synagogae Deus objicit. Fecisti, inquit, tibi masculas imagines, ut scortareris cum iis, &c. Et cibum meum, quem dederam tibi, similam, ac oleum, ac mel, quibus te cibaveram, hoc obtulisti illis in odorem snavitatis. Nam Deorum vix ullus fuit, cui melle non it libatum. Sic de Mercurio dicit Antipater Sidonius libri primi Anthologiae capite trigesimo octavo, Ευκολος Ἐρμείας, ᾧ ποιμένες, ἐν δὲ γάλακτι Χαίρων, καὶ δρυῖνῳ σπενδόμενος μέλίτι Facilis est Mercurius, ô pastores, qui lacte gaudet querno placatur melle. Et de Plutone Silius libri deci mi tertii versu 415, Duc praedicta sacris duro placamina Diti Mella simul tecum, &puri per dona Lyaei. Et de Hecate Apollonius lib. 3. Argonauticon versu 1034, Μουνογονῆ δʼ Ἐκάτὴν Περσυίδα μειλίσσοιο Λείβων ἐκ δέπαος σιμβληία ἔργα μελισσων Vnigenitam Hecatem Perseidem placa, ex patera libans apum opera, quae in alvearibus fiunt. Et de Priapo pastor Astacus in Calphurnio Eclogâ secundâ, Rorantesque favos damus &liquentia mella. Ut Jano cum palmulis &ficubus mel offerre moris erat, ut annus esset dulcior, Ovidius libri primi Fastorum versu 183. Quid vult palma sibi, rugosaque carica, dixi Et data sub niveo candida mella cado? Omen, ait, causa est, ut res sapor ille sequatur, Et peragat coeptum dulcis ut annus iter. Nymphis etiam mel &vinum apponi jubet Apollinis oraculum apud Eusebium libro quarto Praeparatio. nis Euangelicae, Κένε μελι νύμφαισι, Διωνύτοιό τε δωρα, Funde mel Nymphis, &Bacchii dona. Sed &Furia melle placantur in Silio ubi suprà Indè tibi Alecto, tibi nunquam laeta Megaera Corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum, Fundunt mella super, Bacchique &lactis honorem Sed ut doceamus simul &semel nullum fuisse Deorum