# Hierozoicon. Vol. 2 349

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/349

Et Isychius in hunc locum vult Paganorum doctrinam intelligi, propter suavitatem verborum, & dulcedinem eloquii. Quae, tuut minis certa, ferri possunt. Sed joculare est, quod Plutarchus dum in eo est, ut Judaeos Bacchum coluisse probet inter caetera hoc affert Symposiacan libri quarti capite quinto, En τοίνυν μέλι τὰ οὐ προσφέρουσι ταῖς ἱερουργίαις, ὅτι δοκεῖ φθοῖροιν τὴν δινον κεραννύμενον Nunc etiam mel in sacrificiis non offerunt, quia vinum admixtum videtur corrumpere. Tanquam veriti nè Bacchum irritarent vinum mixturâ mellis inficientes. Quae ratio est ineptissima: potuissent enim vinum & mel Baccho separatim offerre. Neque veros Bacchi cultores incessit haec religio, qui illi non solùm vinum, sed & mel offerebant. Res ex Tibullo certa, qui Bacchum sic alloquitur libri primi Elegiâ octavâ, Sic venias, hodierne: tibi dem thuris honores, Liba & Mopsopio dulcia melle feram. Concinit Ovidius libri tertii Fastorum versu 735, Liba Deo fiunt, succis quia dulcibus idem Gaudet, & à Baccho mella reperta ferunt. Unde illi Brisaei nomen, ut suprà notavimus. Sed & Deorum aliis mel fuisse passim oblatum, nemo est

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
