# Hierozoicon. Vol. 2 351

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/351

Et Esaiae verba capitis sexagesimi quarti versu secundo, ut mappa con nobis Seniores sic reddunt, Qς κηρὸς ἀπὸ σροσώπου πυρὸς τήκεται. Quia pro EDD id est, aquis, id est, ceram, legerunt. Et UN ut coram igne, pro Dei NPQ, ut conflagrat ignis. Itaque jam tum pro cera erat in usu vox SIO, mum, unde Mumig. Cerae etiam multus fuit usus in scriptura, & pugillaribus, & in pictura, & in fuco, & in sigillis, qui hodieque durat. Sed haec sunt alterius loci Cum cera ad ignem liquescente multa conferunt Sacri Scriptores. Sic David Psal xxii. 15. Cor meum simile cerae est, liquescit, in visceribus meis. Et Pslxvii 3. Vt coram igne cera liquescit, ita coram Deo improb pereunt. Et Psal. xcvii. 5. Montes ut cera liquefiunt coram Domino. Et Mich. I. 4. Liquefient montes sub eo, & valles diffindentur, ut cera coram igne. Unde scriptor libri Judith, quisquis est, capitis decimi sexti versu decimo octavo, Petrae à conspectu tuo ut cera liquescent. Ita etiam profani passim. Theocritus in Pharmacentria, Ως τοῦτον τὸν καρὸν ἐγὼ, συν δαίμονι, τόκω δὲς τακοιθʼ ὑπʼ ἔρωτος ὁ Μύνδιος ἀυτίκα Δέλφις. Vt hanc ceram ego, Deo juvante, liquefacio, ita statim liquescat prae amore Myndius Delphis. Unde Virgilius

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
