# Hierozoicon. Vol. 2 358-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT DECIMUM TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/358-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/358-2

qui, propter ranarum muriumque multitudinem relicto patriae solo, sedes quaerebant. Addidi vocem incidit in nostris exemplaribus omissam, ex Orosii libri tertii capite vigesimo tertio, ubi habetur eadem historia, nec verbis dissimilibus. Troes, quoque à Graecis non victos nisi post decennale bellum, mures in fugam egere, si his Plinii credimus libri decimi ca pite decimo quinto, Plurimi (mures) ita ad Trojam! s proveniunt, ut jam indè fugaverint incolas. Et in I talia quasdam gentes aliò migrare adegit murium agrestium incursio, plantis non arrosis modò, sed & radicitùs succisis. Quod, post Agatharchidem, & Dio dorum, Aelianus narrat pluribus. Quo eodem teste μνων, aut ut alii, μίων πλίθος ἀνέσητε Μεγαρίας, murium, aut muscarum, multitudo. Megarenses sedibus suis pepulit. Quomodo Chalcidenses quoque & Gyarenses fugârunt mures tam horrendi morsus, ut ferrum etiam deglutiverint. Itaque de illis ita Heraclides in Politiis, Κλεωνὰς Χαλκιδεῖς οἱ ἐν τῷ Ἀθα ἐξαναστάντος ἐξ Ἑλυμνίου, ὡς τὰ μυθολογοῦσιν, ὑπὸ μύων, οι τὰ τ’ ἄλλα νατῆσιον ἀυτων, καὶ τὸν σίδηρον· Chalcidenses, qui in Atho monte Cleonas incoluerunt ex Elymnio pulsi à maribus, ut quidem aiunt; qui praeter alia ferrum quoque devorabant. Et de his Plinius libri octavi capite vigesimo nono M. Varro auctor est &c. ex Gyaro, Cycladum insulâ, incolas à muribus fugatos. Et capite quinquagesimo septimo, Theophrastus auctor est in Gyaro insula, cùm incolas fugâssent ferrum quoque rosisse eos. Hinc de Gyaro Antigonus capite vigesimo primo Mirabilium, Ἐνταῦθα οι μῦες διατρώγουσι τὴν σίδηρον, Ibi mures ferrum peredunt. Ita etiam Stephanas De urbibus, & Suidas voce Τύαρος. rabronibus. Lib. IV. spo Proinde haec Aristotelis Mirabilium in mendo cabant, ἐν Κύπρῳ τῇ νήσῳ λέγεται τοὺς μετας τὴν ἄδηρον ἐσιων.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
