Latin
Cap. XV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 371
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. taonem in os imposturae arguere. Quomodo muscae omnes ex Aegypto remotae, quae iis maximè scatet. TAnè Pharao egrediebatur ad Nili aquas, Exod. NIvii. 15. &viii. 20. sive animi causa id fecerit; aut ut coleret Nilum fluvium. Nam, ut Plutarchus auctor est in libro De Iside, ἐδὲν ὕτω τιμὴ Λιγυπτίοις ὡς ὁ Νειλος, nihil in majore est Aegyptiis honore, quàm Nilus. Sive Magus fuerit, &ὑδρομάντις, ut Hebraei sibi fingunt. Ita enim legere est in Talmudico Tractatu Moed Katon sol. 18. 4. Dixit Abital scriba nomine R. Papae, pra τ τρ Θ NY τοῦ π Pharao ille, qui vixit diebus Mosis, Magus fuit, unde est, quòd de illo dicitur, Ecce exit ad aquas, &c. Quod sequutus Jonathan de Pharaone sic habet in Paraphrasi, ND PDDippus N DDn. Ecce exit, ut observet divinationes super aquas ut Magus. Utut sit, Moses, cui fortasse ad Regis palatium non satis liber erat accessus, jubetur hanc captare occasionem, ut illum adiret, &eidem Dei nomine denuntiaret fore, ut, nisi dimitteret Israelitas, Deus crastinâ die in eum, &servos &populum, &domos ejus lyri I, arob, id est, cynomyias, immitteret, quae non solùm Aegypti domos sed &universam terram implerent. Muscae enim quandoque in immensum multiplicantur. Ut olim apud Eleos, ubi muscarum multitudo pestilentiam afferebat, ut auctor est Plinius libri decimi capite vigesimo octavo. Et in Cantabria Romani, pretio dato μεοθηροῦντες πρὸς μέτρον ἀποδειχθὲν διεσάζοντο μόλις, muscas ad certam mensuram venantes vix servaban tur. Ita legi vult in Strabone Mercurialis pro vulga10 μυσθηρουντες, id est, mares venantes. Quod si quis concesserit, etiam quo loco dicit idem Strabo in Hispania increbuisse μύων πῆθος ἀφʼ οὖ καὶ λοιμικοὶ νῆσοι πολλάκις ἡ κολύθησαν, murium copiam, quam sape pestifera lues subsequuta sit, legendum erit μνων πλῆθος muscarum copiam. Ut apud Aelianum libri undecimi capite vigesimo octavo, Μνων δὲ πλῆθος ἀνέστησι Μεγεda. Muscarum multitudo Megarenses è sedibu suis pepulit. Quomodo quidam legunt pro μνων πλῆθος, Porrò in muscarum genere caninam potissi mùm in Aegypto multiplicari voluit Deus, cum quia *. dicitur, id est, noxia κατʼ ἐξ magis noxium (unde Arabicè ΙΟῶν οχὴν) tum quia canibus maximè infestam, atque ob id ipsum magis odiosam Aegyptiis, à quibus colebantur canes: Omnigenumque Deum monstra, &latrator Anubis Interim Israëlitas, &terram Gosen, quam incolebant Israclitae, ab Aegyptiis, &reliqua Aegypto distinguit Deus. Distinguam, inquit, terram Gosen, in qua