Latin
372.1 to 372.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 372.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Notat tamen Baal Hatturim commentator Cabalisticus, NIS hic defectivè scribi, id est, sine Vau cùm plenè IVD scribatur Psal. cxi. 9. &CXXX. 7. quibus solùm locis extat, quia hic de redemptione particulari à certo malo, in Psalmis de redemptione generali agitur, quâ ab omni malo redimimur. Deus autem populum suum ab Aegyptiis dicit se sic distinguere, ut sciat Pharao se Dominum esse in medio terrae. Ad quem locum eleganter dicit R. Selomo, θου Suna propria innum eos Praesentiam majestatis ejus esse in coelis, sed providentiam ad infima extendi. EtR. Aben Ezra, in in N m D VSONI V Δhu ! Parabolam esse ex eo sumptam, quòd Reges soleant in medio regni sui degere, ut omnibus extremis ex aequo vicini sint. Ac proinde cor, praecipuam animi sedem, in medio corpore Deum creasse, ut indè regnaret in universum corpus, ut dicitur Zachar. xii. 1. Formavit spiritum hominis V in medio ejus Et Jerusalem, Dei solium, esse in medio terrae. Alexandrum docuit Calanus Indus exemplo corisicci &retorridi, cujus extrema si premerentur, reliquae partes se efferebant. At medium si calcaretur, totum corium manebat immotum. Sed ad terram Gosen refero, quòd dicit Deus se in medio terrae degere. In cujus medio fuit, quia ibi erat Ecclesia, in cujus medio est Deus. Ut dicitur Matth. xviii. 20. Vbi erunt duo, vel tres, in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum. Quin speciali modo Deus in medio eorum esse dicitur, quos tuetur, &à malis eximit. Hinc illud de Chananaeis Deut. vii. 21. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. Deus magnus, &terribilis. Et Dent. XIIII. 14. Dominus Dens tuns ambulat in medio castrorum, ut eruat te &tradat tibi hostes tuos. Et Jos. iii. 10. In hoc scietis, quòd Dominus Deus vivens in medio vestri est, quòd disperdet in conspectu vestro Chananaeum, Hetthaeum, &c. Et de urbe ferusalem Plal. xlvi. 6. Deus in medio ejus est, non commovebitur. Et Soph iil. 15. Rex Israël Dominus in medio tui est, non timebis malum ultra. Contrà, Num. XIV. 42. Nolite ascendere.