# Hierozoicon. Vol. 2 408.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 408.1 to 408.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/408.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/408.1

Proinde Hesychius, ἐξ, σηρίδιον τι ἄμπελους ἐσίον. Sed id est antiquius. Fit enim ἀπὸ τοῦ ἴπτειν, quod laedere & nocere est. Latinè hic vermis involvolus vocatur, & convolvolus, & volvox. Plautur Cistellariae Actûs quarti Scenâ secundâ, LA. Imitatur nequàm bestiam, & damnificam PH. Sed quamnam amabo: LA. Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat sese. Plinius libri decimi septimi capite vigesimo octavo, Nè convolvolus fiat in vinea, &c. Et paulò post, Alii volvocem appellant, animal praerodens pubescentes uvas. Sed Festus, Plautum sequutus, Involvolus, vermi culi genus, qui se involvit pampino Aliud memoratur vermiculi genus Jon. iv. 7. qui percussit kikajon, ita ut exaruerit. Unde conjectura non levis Hebraeâ voce Ἀῤ, kikajon, non significari κολόκυνθαν, cucurbitam, quomodo Graeci verterant. Graecum enim Proverbium vetus ex Epicharmo citat Athenaeus libro secundo, τγέστερος κολοκώνθας, Cucurbitâ sanior: cujus ratio haec esse dicitur, quòd cucurbita vermiculis nullo modo sit obnoxia. Et verò jam nemo est, paulò humanior qui non habeat comper tissimum kikajon esse κρότωνα, seu ricinum, quem He rodotus σιλικυ πριον, id est, σεσελὶ κύπριον Aegyptii, a pud Strabonem Dioscoridem, & Plinium, κiκι Talmudici Pp kik, Arabes & Poeni, apud Hieronymum, Celcheroa; officinae palmam Chri& alios, f sti nominant. At, inquies, tam κρότωνος, seu ricini, quàm cucurbitae sanitatem praedicarunt Graeci veteres, quorum hoc est Proverbium Κρότωνος ὑγιέστερος, Ricino sanior. Citant Suidas, Benodotus, Apostolius. Et eò alludit Palladas in Epigram mate de Dizythis libri primi Anthologiae capite trige simo nono. Indè igitur colligere est tam ricinum, quàm cucurbitam vermibus esse inaccessum. sponderi queat hoc Proverbio non agi de planta ricino, sed de ricino animali: quae Suidae sententia est. Is enim ricinum animal ideò sanum & aut integrum dici statuit, quia est πάντεθεν ὅμοιον, καὶ μηδεμίαν ἔχει δια κοπὴν ἄλλ δει λίαν ὁμαλὸν, undiquâque sibi simile, cùm nullam habeat incisuram, sed sit omnino planum Sed aliud habeo, quod regeram, nempe illud Ada gium neque ad ricinum plantam, neque ad ricinum animal, sed ad Crotonem urbem pertinere; quam fuisse saluberrimam vel ex eo probatur, quòd tot numero athletas, atque in his Milonem illum πολυθρύλλητον protulerit.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
