# Hierozoicon. Vol. 2 409-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/409-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/409-2

noster dibaphum cogitat. Et Epistolâ decimâ libri se cundi ad Atticum, Vatinii strumam Sacerdotii διβάρι vestiant. Plinius libri non capite trigesimo nono, Dibapha tunc dicebatur, quae bis tincta esset, velui magnifico impendio, qualiter nunc omnes penè commodiores purpurae tinguntur. Et ibidem Cornelius Nepopostquàm egit de violacea & rubra purpura; Hnic successit dibapha purpura, quae in libras denariis mille non poterat emi. Ut igitur Graeci διβαρον appellarunt, quod purpurâ, ita Hebraei BO, sam, quod cocco bis tinctum fuit. Neque obscurum, cur YW coccum vermis, aut zu nyn vermem cocci. aut solùm pyro vermem iidem appellaverint. Apud Dioscoridem libro quarto κόκκος βαφικὴ coccus tinctoria est θάμνος μικρὸς φρυγανώδης, ᾧ πρός κεῖντα οἱ κόκκοι ἐν parol, frutex parvus surculosus, cui grana ut lentis adhaerent. Cusculia vocat Plinius libri decimi seri capite octavo, id est, κοσκύλια, quia è cortice eraduntur. Graece enim κοσκύλλειν est minutias excrescentes praesecare. Porrò, ut magnus auctor in Solinum asserit, ea grana scatent intùs parvis vermiculis, quorun sanies coccino tingendo praeclara est, & eximium illun colorem, quem nos miramur, & adorarunt veteres, efficit. Hinc vermiculum pro ipso cocco dixerunt Glossae nostrae, Κόκκος, vermiculus. Editae, Ritus βάμμα, vermicula, hoc coccum. Hinc emblemate vermiculatum Lucilio, coccineo colore tinctum. Nam tessellae illae, quibus pavimenta variabant, diversis coloribus erant tinctae. Falluntur, qui aliter exponunt. Apud Hieronymum in Epistolis pelles vermiculatae, quas alio loco coccineas dixerat. Plinius lib. 14. cap. 4. de cocco ilicis, Est autem genus ex eo in Africa fere aut Asia nascens, celerrimè in vermiculum se mutant, quod ideò scolecion vocant. Haec ille pagina 272. Et tur. sus paginâ 1214. Apud recentiores Graecos σκόλητ passim pro cocco. Vt in Democriti supposititio opere De purpura tingendae ratione, σκώληξ Παλατας pro cocco Galatico 625 Cap. XXVII. De Vermibus in plantis, in ligno, & in cibis. Galatico, & σκύληξ ὁ πορρύφος. Vermem etiam LaXXV. 20. ζσπερ σὴς ἐν ἱματίῳ, καὶ σκώληξ ἐν ξύλῳ, &c. tini appellavêre.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
