Latin
CONIS CIC
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 420
Unproofread scanNot analysed yet
Isidorus Originum libri quinti capite vigesimo suinto, Si lenis fuerit, virga est; si nodosa, vel aculeata, scorpio rectissimo nomine vocatur, quia arcuato vulnere in corpus infligitur. Honorius in Sermone De S. Laurentio, Victima Christi in catasta extenditur Cum scorpionibus, id est, flagellis in modum scorpionum aculeatis, caeditar. Tamen in Lectionali scorpiones à flagellis distinguuntur. Scorpionibus, inquit, dehinc fustibus aggressus, exinde flagellis dirè caditur. Sumitur etiam scorpio, Gracè σκορπίος, vel σκορπίδιον, pro machina bellica, quâ sagittae mittuntur. Ut 1 Macchab. vi. 51. de Rege Eupatore Hierosclymam obsidente: Ἔσησεν ἔκει βιλοστάσεις, καὶ μηχάνας, καὶ πυρόβολα, καὶ λιθόβολα, καὶ σκορπίδια εἰς τὸ βάλλεσθαι βέλη Statuit ibi ballistas, &machinas, tormentaque ad ignem, &ad lapides ejaculandos, &scorpiones ad mittendas sagittas. Ut apud Polybium Archimedes Syracusis τοξότας, καὶ σκορπίδια παραστήσας ἐντὸς τὸ τέχους διὰ τούτων ἀχρήστους ἐποίει τοὺς ἐπιβάται, sagittariis, &corpionibus intra moenia constitutis, horum operâ classiarios milites inutiles reddebat. Et apud Plutarchum in Marcello, cùm ab eo clàm positi fuissent ἐι σκορπίοι βραγύτονοι, parvi scorpii, quique hostium oculos fallebant, cùm se latere putantes, αὐθιν ἂν βέ λεσι πολλοῖς ἐντυγχάνοντες rursus in multas sagittas inciderent, recedere coacti sunt. Ammianus, qui hanc machinam multis describit libro vigesimo tertio, scorpionem appellari dicit, quoniam aculeum habet desuper erectum. Et Tertullianus in Scorpiaco, Bellicam machinam retracta tela vegetantem de scorpio nomi nant. Et Vegetius, Scorpiones dicebant, quas nunc manusbalistas: ideò sic vocati, quod parvis subtilibus. que spiculis mortem inferant. Nota spiculis, id est, βέλεσιν, ut suprâ, quae &ipsa scorpiones dicta, ut in Caesare: Quidam ante oppidi portam Gallus, scorpione ab latere dextro trajectus, exanimatusque, concidit. Et in Hirtio libro quinto Belli civilis, Scorpione accuratiùs misso Decurio percutitur, &ad portam decu manam defigitur. Unde rursus colligitur, spicula haec fuisse, non lapides. Neque enim lapidibus, sed spicu is trajiciuntur homines, &defiguntur. Et vero Vitruvius libri decimi capite decimo quinto &decimo sexto catapultis &scorpionibus sagittas mitti docet &balistis lapides. Huic tamen διυῤῥόδὴν oppositus Ammianus, ubi suprà, scribit scorpione lapides, &balistâ sagittas mitti. Quam litem componere nostrum non est. Fortasse ejusdem machinae diversus fuit usus. Sic nos arcubalistis modò sagittas, modò plumbeas glandes, emittimus.