# Hierozoicon. Vol. 2 423.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 423.5 to 423.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/423.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/423.5

Cochlea non exustae una cum testis imponuntur, & toti ventri aquâ inter cutem laborantium, & in arthriticis articulorum tumoribus. Et aegrè quidem divelli poterunt. Impense autem desiccant. Idem faciendum in tumoribus ex ictu natis difficulter solubilibus, & ex contusim acta in auribus. Eos enim omnes (tumores) magniverè desiccant, etiamsi viscosus crassusque humor in alto contineatur. Haec eadem reperire est in Aetii Te trabiblo Serm. 1. cap. 183. qui est de cochlea terrestri & in Aben Bitare, qui sic orditur caput De cochlea terrestri, σσίανα] OX! ll, z Syla μίαὶ ἐν ἴ γλα γλὴ μίαν Hallazon Galeni est animal, quòd Graeci γλει vocatur κοχλίας, quod unum genus est ex generibus τῦ halla zon seu cochleae. Fallitur: nam Graecum κοχλίας tam latè patet, quàm Arabicum halati Sed in eo loco, quem citat, Galenus solùm agit de ter restri cochlea, seu limace. Alter de limace locus est in Moëd Katon cap. 1. sol. 6. b. ubi citantur in Gemara verba Psaltis πεὶ τῷ γιγαι, sabbelul. Et in Scholiis haec legantur, τον von nenb pupo ι von HD Γ γUD in ΠASVO Q PID NI Sabbelul, quem limacem vocat, liquescendo it, quasi dicatur ex ejus testa saliva exiri ex ipso defluens, donec contabescat, & moriatur. Quod quidem non est omni ex parte verum. Neque enim fando unquam auditum est, limacem ex testa sua tantum salivae emisisse, ut totus contabuerit Vt lacrymis consumpta suis Phoebeia Byblis Vertitur in fontem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
