# Hierozoicon. Vol. 2 424

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT TRIGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/424

Certum tamen est, quod hic habet Chaldaeus Paraphrastes, πα DDT N ση Vt thiblala reptile, quod humectat viam suam. Chaldaeis ani, thiblala, idem est, quod Hebraeis au, sabbelul, & 1 de more permutatis Thiblala igitur, id est, limax, dicitur humectare viam suam. Unde est, quòd à Graecis vocabatur ὑγροκελευθ&, quasi dicas, humidis viis animal. Extat illa vos in veteri de cochlea gripho apud Athenaeum libri se cundi capite vigesimo secundo Ὑλογενὴς, ἀνάκανθος, ἀναίματος ὑγροκέλευθος Neque id referendum est ad marinam cochleam, ut putavit vir summus. Nam in Athenaei capite, in quo affertur hic griphus, solùm de terrestri agitur. gemarina cochlea non est υλογενὴς, id est, in sylvis nita. Nec plerumque est ὑγροκέλευθος, neque ullam init viam, cum sit immobilis & saxo suo tanquam glebae addicta & adstricta. Omnino igitur ibi res est de terrestri cochlea, quae meritò vocatur ὑγροκέλεθος cùm ejus viae nunquam non sint humidae. Quia quod dam virus illis aspergit, quod Hippocrates, Galenus, & Aetius μύξαν κοχλιων mucum cochlearum appellitant. Plinius spumam & succum. Ut Plautus in Capti vis ccenâ primâ Quasi cum caletur cochleae in occulto latent: Suo sibi succo vivunt, ros si non cadit. Unde Symmachus libri primi Epistolâ trigesimâ tertiâ Aiunt cochleas, cùm sitiunt aëris (malim roris) atque

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
