# Hierozoicon. Vol. 2 425

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT TRIGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/425

rum ordine primam excidere in Imperativo, & Infinitivo, & passim in Derivatis, Itaque habitatio tam , siba, dicitur, quàm jesiba. α, sabJam, si hanc interpretationem vocis belul, conferas cum aliis, quae allatae sunt, in iis esse comperies quod meritò desideres. Nam, ut à prima ordiar, si de cera res esset, Psaltes dixisset MN, in Psal. xxii. 15. & Ixviii. 3. & xcvii. 5. non 102 γιθρα, quâ voce pro cera nemo reperitur usus. idem judicium de reliquis. Nam vermis in Scriptura est à vel γγ, secundinae –q), fluentum aquae Dia non a. Neque Hebraerum ullus est, qui vocem phzy pro verme aut pro secundinis abhibeat, aut pro fluento aquae. θQu, esse limacem apud Magistros illorum vetustissimos abundè probant superiora. Praetereà quorsum dicatur impius ire vel abire ut cera liqueacta, cùm cera liquefacta nusquam eat, aut certè à loco, in quo fusa est, parùm recedat? Itaque, qui ceram hic intelligunt eundi vel abeundi verbum in aliud mutare coacti sunt, ut sensui consulerent. Multò minùs verba Psaltis ad secundinas referre possis, quae neque liquescunt, neque uspiam eunt. Sed puto me videre quid Symmachum moverit, ut vocem hab γρριον, id est, secundinas, redderet. Limacem pro sesilo Hebraei corruptâ voce alyn vocabant, vel, ut legit Boderianus, qvo, silia, quae ipsa vox secundinas significat. Itaque cùm alicubi eam per Qp reddi reperisset Symmachus, putavit esse secundinas, aequivocâ voce deceptus. Sic Aquila vermem reddidit, quia quohallazon, ita Hebraei modo Arabes suprà Q vermem esse dicebant, id est, vermis speciem. Sed, si intelligatur vermis propriè dictus, nobis edisserat qui potest cur vocetur vermis liquefactionis, seu liquescens. dem ad aquarum fluenta referre multò sit ineptius neque enim aquae liquescunt, cùm sua natura sint liquidae. Proinde haec verba versus proximè antecedentis, ED na IONDI liquefient ut aquae sanè sunt intelligenda, non quasi aquas liquescere significent. His enim solùm docetur fore, ut impii ita effluant, ac si essent tam liquidi quàm aqua. Liquefient ut aquae, id est, liquidi fient ut aquae sunt liquida non ut aquae liquefiunt. Cùm igitur aqua non linon potest esse fluentum quescat, Dio aquae liquescens. Insuper cùm Propheta de impiis dixerit versu octavo, Liquefient ut aquae, quorsum idem inani repetitione adderet versu nono, Vt fluentum aquae liquescens abibunt. Haec de loco, in quo versamur Limacem à limo dici jam observavit Isidorus. Praeaverat Varro libro sexto De Lingua latina, Limax à limo, quòd ibi vivit. Et Festus, Limaces, cochleae à limo appellatae. Limacem à cochlea distinguit Plinius, aut nudam cochleam vocat, quomodo τ κοχλίαν τὴν γυμνὸν Aelianus libri secundi capite quadragesimo quinto. Et alii voce compositâ γυμνοκοχλίαν. Glossa reteres optimae, Limax, γυμνοκοχλίας. Itaque à Plinio limax propriè is dicitur, qui conchâ caret. Tamen in Horto Columellae implicitus conchae limax est cochlea terrestris propriè dicta.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
